성경

 

Genesis 44:10

공부

       

10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #5775

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

5775. ‘Et intravit Jehudah et fratres ejus’: quod significet bonum Ecclesiae cum veris suis, constat a repraesentatione ‘Jehudae’ quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 5583, 5603; et ex repraesentatione ‘fratrum ejus’ quod 1 sint vera in naturali. Quod Jehudah intravit et locutus cum Josepho, non autem Reuben primogenitus, aut alius ex illis, est quia ‘Jehudah’ principaliter repraesentabat bonum, et bonum est quod communicat cum caelesti ex Divino, non autem vera, nam vera nullam communicationem habent cum Divino nisi per bonum; inde est quod Jehudah solus locutus.

각주:

1. The Manuscript inserts respective.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #5780

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

5780. Quod factum hoc quod fecistis?: quod significet quod vindicare sibi quod suum non est, sit enorme malum, constat ex significatione ‘furti’, cujus incusati, quod sit vindicare sibi verum et bonum quod Domini est; hoc ‘factum’ est quod in sensu interno intelligitur; quale malum id sit, videatur supra n. 5749, 5758.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.