성경

 

Genesis 44:10

공부

       

10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #5774

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

5774. ‘Et oneravit quisque super asinum suum, et reversi sunt urbem’: quod significet quod a sensualibus reducerentur vera in scientifica, constat ex significatione ‘asini’ quod sit scientificum, de qua n. 5492, ‘super quem onerare’ quod sit reducere a sensualibus, est quia per ‘descendere facere manticam suam terram’ significatur adducere illa quae in naturali usque ad sensualia, n. 5767; levare illam inde, est hic ‘onerare’; ex significatione ‘urbis’ quod sit doctrinale verum, de qua n. 402, x2449, 2943, 3216.

[2] Quid sit a sensualibus reducere vera in scientifica, paucis explicandum: aliud sunt sensualia, aliud scientifica, et aliud vera, 1 succedunt sibi mutuo, a sensualibus enim existunt scientifica et a scientificis vera; quae enim intrant per sensus, ea in memoria reponuntur, et inde concludit homo scientificum, 2 aut ex illis percipit scientificum quod discit; a scientificis dein concludit vera, 2 aut ex illis percipit verum quod discit, ita quoque progreditur 3 omnis homo a pueritia cum adolescit; cum puer est, a sensualibus cogitat et res capit, progrediente aetate 4 ex scientificis cogitat et res capit, et postea ex veris, haec via est ad judicium, in quod crescit homo aetate;

[3] inde constare potest quod sensualia, scientifica et vera distincta sint, immo etiam distincta manent usque adeo ut homo sit quandoque in sensualibus, quod fit quando non cogitat aliud quam quod 5 sensibus obvenit; quandoque in scientificis, quod fit quando elevat se a sensualibus, et 6 interius cogitat, quandoque in veris quae conclusa sunt ex scientificis, quod fit 7 quando adhuc interius cogitat; haec quisque qui reflectit, ex se potest scire: etiam potest homo vera deducere in scientifica, et illa in his videre; et quoque potest deducere scientifica in sensualia, et in his illa contemplari; ut et vice versa. Ex his nunc patet quid intelligitur per adducere illa quae in naturali usque ad sensualia, et a sensualibus reducere vera in scientifica.

각주:

1. The Manuscript inserts et.

2. et

3. etiam

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. sensualibus I

6. The Manuscript inserts paulo.

7. cum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #5781

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

5781. Nonne scivistis quod divinando divinet vir qui sicut ego?: quod significet quod abscondi id nequeat ab illo qui futura et latentia videt, constat ex significatione ‘divinare’ quod sit occulta scire ex Suo Divino, de qua n. 5748, et quoque futura, quia praedicatur de Domino, Qui est ‘Joseph’ in supremo sensu; quod id abscondi nequeat 1 , patet 2 ab ipsis verbis.

각주:

1. The Manuscript inserts ab illo.

2. a sensu verborum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.