성경

 

Genesis 42:6

공부

       

6 Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #5469

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

5469. ‘Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum’: quod significet quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni, constat ex significatione ‘ 1 reus esse’ quod sit in culpa esse, et in imputatione propter rejectionem boni et veri, de qua n. 3400; et ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est frater super quem rei, quod sit internum quod rejecerunt seu abalienaverunt; per ‘Josephum’ enim et ‘Benjaminem’ repraesentatur internum Ecclesiae, at per ‘decem reliquos filios Jacobi’ externum ejus; ‘Rachel’ enim, ex qua Josephus et Benjamin, est affectio veri interioris, et ‘Leah’ affectio veri exterioris, n. 3758, 3782, 3793, 3819;

[2] in hoc capite per ‘Josephum’ repraesentatur caeleste spiritualis seu verum a Divino quod est internum, per ‘Benjamin’ spirituale caelestis quod est medium procedens inde, et per ‘decem filios Jacobi reliquos’ repraesentantur vera Ecclesiae externae, ita in naturali, ut pluries supra dictum; agitur etiam de conjunctione interni Ecclesiae cum externo ejus in communi et 2 particulari, unusquisque enim homo erit Ecclesia in particulari ut sit pars Ecclesiae communis; in supremo autem sensu agitur de Domino quomodo Ipse univerat Internum cum Externo in Humano Suo ut id Divinum faceret.

각주:

1. rei

2. The Manuscript inserts in.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #3758

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

3758. CAPUT XXIX

1. Et sustulit Jacob pedes suos, et ivit terram filiorum orientis.

2. Et vidit, et ecce puteus in agro, et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum, quia e puteo illo potarunt catervas; et lapis magnus super ore putei.

3. Et colligebantur illuc omnes catervae, et devolvebant lapidem a super ore putei, et potabant gregem; et reducebant lapidem super os putei ad locum ejus.

4. Et dixit illis Jacob, Fratres mei, unde vos? et dixerunt, E Harane nos.

5. Et dixit illis, An cognoscitis Labanem filium Nahoris? et dixerunt, Cognoscimus.

6. Et dixit illis, An pax ei? et dixerunt, Pax, et ecce Rachel filia ejus venit cum grege.

7. Et dixit, Ecce adhuc dies magnus, non tempus colligi pecudes, potate gregem, et ite, pascite.

8. Et dixerunt, Non possumus, usque quod colligantur omnes catervae, et devolvant lapidem a super ore putei, et potabimus gregem.

9. Adhuc ille loquens cum illis, et Rachel venit cum grege, qui patri ejus, quia pastor illa.

10. Et fuit, ut vidit Jacob Rachelem filiam Labanis fratris matris suae, et gregem Labanis fratris matris suae, et accessit Jacob, et devolvit lapidem a super ore putei, et potavit gregem Labanis fratris matris suae.

11. Et osculatus est Jacob Rachelem, et sustulit vocem suam et flevit.

12. Et indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille, et quod filius Rebeccae ille; et cucurrit et indicavit patri suo.

13. Et fuit, sicut audivit Laban famam Jacobi filii sororis suae, et cucurrit obviam ei, et amplexus eum, et osculatus eum, et adduxit eum ad domum suam, et narravit Labani omnia verba illa.

14. Et dixit ei Laban, Utique os meum et caro mea tu, et habitavit cum eo mensem dierum.

15. Et dixit Laban Jacobo, Num quia frater meus tu, et servires mihi gratis? indica mihi, quid merces tua?

16. Et Labani duae filiae, nomen majoris Leah, et nomen minoris Rachel.

17. Et oculi Leae debiles, et Rachel erat pulchra forma, et pulchra aspectu.

18. Et amabat Jacob Rachelem, et dixit, Serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore.

19. Et dixit Laban, Bonum dare me illam tibi, prae dare illam viro alii, mane cum me.

20. Et servivit Jacob pro Rachele septem annis; et fuerunt in oculis ejus sicut dies aliqui in amando illo eam.

21. Et dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam, quia impleti dies mei, et veniam ad illam.

22. Et collegit Laban omnes viros loci, et fecit convivium.

23. Et fuit in vespera, et accepit Leam filiam suam, et adduxit illam ad eum, et venit ad illam.

24. Et dedit Laban illi Zilpam ancillam suam, Leae filiae suae ancillam.

25. Et fuit in mane, et ecce illa Leah, et dixit ad Laban, Quid hoc fecisti mihi? nonne pro Rachele servivi cum te? et quare fraudasti me?

26. Et dixit Laban, Non fit ita in loco nostro, dare minorem natu ante primogenitam.

27. Imple septimanam hanc, et dabimus tibi etiam illam, in servitium quod servias cum me adhuc septem annis aliis.

28. Et fecit Jacob ita, et implevit septimanam hanc, et dedit ei Rachelem filiam suam ei in mulierem.

29. Et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham ancillam suam illi ad ancillam.

30. Et venit etiam ad Rachelem, et amavit etiam Rachelem prae Leah, et servivit cum eo adhuc septem annis aliis.

31. Et vidit JEHOVAH quod exosa Leah, et aperuit uterum illius, et Rachel sterilis.

32. Et concepit Leah, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Reuben, quia dixit, quod vidit JEHOVAH afflictionem meam, quia nunc amabit me vir meus.

33. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Quia audivit JEHOVAH quod exosa ego, et dedit mihi etiam hunc, et vocavit nomen ejus Shimeon.

34. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me, quia peperi ei tres filios; propterea vocavit nomen ejus Levi.

35. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Hac vice confitebor JEHOVAM; propterea vocavit nomen ejus Jehudah; et substitit a pariendo.

CONTENTA

In hoc capite in sensu interno per ‘Jacobum’ agitur de Naturali Domini, quomodo Veri Bonum ibi conjunctum sit cum bono affini ex origine Divina, quod est ‘Laban’; primum per affectionem veri externi, quae est ‘Leah’, et dein per affectionem veri interni, quae est ‘Rachel’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.