성경

 

Genesis 42:35

공부

       

35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #5417

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

5417. ‘Et Joseph is dominator super terram’: quod significet quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, regnaret in naturali ubi scientifica, constat a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332; caeleste spiritualis quod sit verum a Divino, videbitur infra; ex significatione ‘dominatoris’ quod sit qui regnaret; et ex significatione ‘terrae’, hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ita naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste 1 spiritualis 2 regnaret in naturali ubi scientifica, videatur 3 n. 4 5313; 5 quod ‘Aegyptus’ in sensu interno sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966. Quod caeleste spiritualis sit verum a Divino, est quia Internum Humanum Domini antequam plene glorificatum, quoniam fuit receptaculum Ipsius Divini, erat caeleste spiritualis, ita dicendum, quia aliis 6 vocibus seu cogitationis formis exprimi nequit; hoc receptaculum seu recipiens Divini, est idem cum vero ex Divino; quod ‘Josephus’ sit verum illud, videatur n. 4723, 4727.

각주:

1. spirituale, in the First Latin Edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts caput praecedens.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. Aegyptus enim in sensu interno est

6. vocum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #4749

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

4749. ‘Euntes ad deferendum ad Aegyptum’: quod significet instructionem in scientificis, constat a significatione ‘Aegypti’ quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1462, et quia per ‘aromata, resinam et stacten’ significantur vera interiora ex illorum scientificis qui in bono simplici sunt in quali gentes, idcirco per ‘ire ad deferendum illuc’ significatur 1 instrui.

Haec ita se habent: scientifica quae significantur per ‘Aegyptum’, sunt scientifica quae conducunt vitae spirituali et quae correspondent veris spiritualibus; olim enim 2 Ecclesia Antiqua etiam ibi fuerat, sed postquam illa ibi versa est in magiam, dein scientifica quae pervertunt spiritualia per ‘Aegyptum’ significata sunt; inde est quod scientifica in bono sensu et in opposito in Verbo significentur per ‘Aegyptum’, videantur n. 1164, 1165, 1462,

hic in bono sensu;

[2] scientifica ex quibus vera interiora quae significantur per ‘quod Jishmaelitae super camelis ferrent aromata, resinam et stacten’, sunt talia quae non sunt Ecclesiae, qualia apud gentes; haec vera ex his scientificis non aliter emendantur et sanantur quam per scientifica genuinae Ecclesiae, ita per instructionem in his; haec sunt quae hic significantur.

각주:

1. est

2. nam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.