성경

 

Genesis 42:3

공부

       

3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #5469

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

5469. ‘Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum’: quod significet quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni, constat ex significatione ‘ 1 reus esse’ quod sit in culpa esse, et in imputatione propter rejectionem boni et veri, de qua n. 3400; et ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est frater super quem rei, quod sit internum quod rejecerunt seu abalienaverunt; per ‘Josephum’ enim et ‘Benjaminem’ repraesentatur internum Ecclesiae, at per ‘decem reliquos filios Jacobi’ externum ejus; ‘Rachel’ enim, ex qua Josephus et Benjamin, est affectio veri interioris, et ‘Leah’ affectio veri exterioris, n. 3758, 3782, 3793, 3819;

[2] in hoc capite per ‘Josephum’ repraesentatur caeleste spiritualis seu verum a Divino quod est internum, per ‘Benjamin’ spirituale caelestis quod est medium procedens inde, et per ‘decem filios Jacobi reliquos’ repraesentantur vera Ecclesiae externae, ita in naturali, ut pluries supra dictum; agitur etiam de conjunctione interni Ecclesiae cum externo ejus in communi et 2 particulari, unusquisque enim homo erit Ecclesia in particulari ut sit pars Ecclesiae communis; in supremo autem sensu agitur de Domino quomodo Ipse univerat Internum cum Externo in Humano Suo ut id Divinum faceret.

각주:

1. rei

2. The Manuscript inserts in.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #3400

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

3400. Quod ‘reatus’ sit culpa seu imputatio peccati et praevaricationis contra bonum et verum, constare potest ab illis locis in Verbo ubi reatus nominatur, et quoque describitur; ut apud Esaiam,

Jehovah 1 velit conterere Illum, et infirmavit; si posueris reatum animam Suam, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur, 53:10;

de Domino: ‘ponere reatum animam Suam’ pro peccato Ipsi imputato, ita pro culpa ab osoribus; non quod in se peccati aliquid derivaverit, ut auferret:

apud Ezechielem,

Per sanguinem quem effudisti, reatum habuisti, et per idola tua, quae fecisti, polluta es, 22:4: ‘effundere sanguinem’ pro violentiam inferre bono, n. 374, 376, 1005, inde reatus:

apud Davidem,

Osores justi reatum habebunt, redimens Jehovah animam servorum Suorum; nec reatum habebunt, omnes confidentes Ipsi,

Ps. 34:22, 23 [KJV Ps. 34:21, 22];

ita ‘reatus’ pro omni peccato quod manet;

[2] ejus separatio per bonum a Domino, est redemptio, quae repraesentata 2 quoque est per expiationem a sacerdote, quando obtulerunt sacrificium reatus, de quibus Lev. 5:1-26 [KJV 5:1-19; 6:1-7]; 7:1-10; 19:20-22; Num. 5:1-8, ubi etiam recensentur genera reatus, 3 quae sunt quod audiverint vocem maledictionis et non indicaverint: quod tetigerint immundum quodcumque: quod juraverint ad faciendum malum: quod peccaverint per errorem de sanctis Jehovae: quod fecerint unum de praeceptis quae non fieri debent: quod negaverint proximo suum depositum: quod invenerint amissum, et negaverint juraverintque in mendacio: quod cubuerint cum muliere quae ancilla mancipata viro, non redempta, nec manumissa: quod fecerint de omnibus peccatis contra hominem, praevaricando praevaricationem contra Jehovam.

각주:

1. Most translations have voluit as also Apocalypsis Explicata 768, Apocalypsis Explicata 9

2. The Manuscript has fuit

3. The Manuscript has nempe

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.