Arcana Coelestia #4846
4846. ‘Quia dixit’: quod significet cogitationem, constat ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, et quoque cogitare, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 3395, hic itaque per ‘dixit’ significatur quod in se dixit seu cogitavit ‘quod Tamar non daretur Shelae filio ejus in mulierem’; in sensu interno quod interna Ecclesiae repraesentativae abalienarentur, n. 4844.
Arcana Coelestia #1819
1819. ‘Dixit, Domine Jehovih’: quod significet Interioris Hominis quasi collocutionem cum Interno, constat ex illis quae in praecedente versu dicta sunt ad illa verba, ‘dixit ad illum Jehovah, tum ex illis quae in vers. 2 hujus capitis de Domino Jehovih, quod si Interioris Hominis collocutio cum Interno, seu Jehovah; imprimis cum fuit in tentatione.