성경

 

Genesis 35:1

공부

       

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #4589

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

4589. ‘Quia etiam hic tibi filius’: quod significet spirituale verum, constat a significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, hic spirituale verum quia est Benjamin qui hic ‘filius’, per quem spirituale caelestis repraesentatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #2623

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

2623. ‘Filium’: quod significet Divinum Rationale, constat a significatione ‘filii’; filius in Verbi sensu interno significat verum, n. 489, 491, 533; et quia verum est praecipuum in rationali, n. 2072, 2189, etiam per filium significatur rationale; hic autem Divinum Rationale, in quo principaliter 1 est bonum; quod etiam ‘Isacus’, qui hic est filius, repraesentat, de quo in sequentibus.

각주:

1. The Manuscript has principale.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.