Arcana Coelestia #4384
4384. ‘Usque quod venero ad dominum meum, ad Seir’: quod significet usque dum conjungi possent, nempe verum quod est ‘Jacob’ cum bono quod est ‘Esau’, constare potest a significatione ‘Seir’ quod sit conjunctio spiritualium cum caelestibus in naturali, hoc est, veri quod fidei 1 , cum bono quod est charitatis; bonum cui conjunctum est verum in naturali, ac in supremo sensu Divinum Naturale Domini quoad bonum conjunctum vero ibi, est quod proprie significatur per Seir in his locis' in Verbo; in prophetico Mosis de filiis Israelis 2 ,
Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis, exsplenduit e monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, Deut. 33:2, 3: in prophetia Bileami, Video Ipsum et non jam, conspicio Ipsum et non propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex Israele; ... et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir, hostium illius, et Israel faciens robur, Num. 24:17,
[18]:
in cantico Deborae et Baraki, Jehovah cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro Edomi, terra contremuit... montes defluxerunt; ... hic Sinai coram Jehovah Deo Israelis, Jud. 5:4, 5:
apud Esaiam,
Ad me clamans e Seir, Custos quid de nocte? custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, 21:11,
12; videantur haec de Seir, ut et quae allata sunt, n. 4240.
각주: