성경

 

Genesis 31:39

공부

       

39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #4192

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

4192. ‘Colligite lapides; et acceperunt lapides, et fecerunt acervum’: quod significet vera ex bono, constat ex significatione ‘lapidum’ quod sint vera, de qua mox supra n. 4190; et ex significatione ‘acervi’ quod sit bonum; quod ‘acervus’ significet bonum, est inde quia olim antequam struebant altaria, fecerunt acervos, et super illis comederunt, in testem quod conjungerentur amore; sed postea cum repraesentativa antiquorum sancta haberentur, pro acervis aedificabant altaria, et quoque ex lapidibus sed ordinatius dispositis 1 , Jos. 22:28, 34;

inde simile significatur per ‘acervum’ quod per altare, nempe bonum amoris, et per ‘lapides’ ibi vera fidei.

각주:

1. The Manuscript has positis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.