성경

 

Genesis 26:28

공부

       

28 Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #3471

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

3471. Quod ‘fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae’ significet quod inde primum dolor, constat ex significatione ‘amaritudinis spiritus’ quod sit dolor; et ex repraesentatione ‘Jishak et Rebeccae’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum et Divinum Verum; in supremo enim sensu agitur de Domino, at in repraesentativo de illis qui sunt similitudines aut imagines Ipsius, nempe in supremo sensu quomodo Dominus Humanum apud Se Divinum fecit, in repraesentativo quomodo Dominus hominem regenerat, seu caelestem et spiritualem facit; quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, videatur n. 3043, 3138, 3212, 3296.

[2] Quod dolor fuerit primum, inde est quia cum vera inferuntur bono naturali, primo dolorem faciant, aggravant enim conscientiam et inducunt anxietates, quia concupiscentiae adsunt contra quas verum spirituale 1 pugnat; sed dolor hic primus per gradus diminuitur et tandem evanescit; est sicut invalidum et aegrotum corpus, quod per dolorifica sanitati restituendum; cum in statu illo est, tunc ei primum 2 dolor.

각주:

1. The Manuscript places this before verum.

2. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.