성경

 

Genesis 1:16

공부

       

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #37

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

37. Dicitur quod ‘luminaria erunt in signa, et in Stata tempora, et in dies, et in annos’; haec plura arcana continent quam ut in praesenti dici queant, tametsi in sensu litterae nihil arcani apparet; nunc solum, quod vices spiritualium et caelestium dentur in universali et singularibus, quae comparantur vicibus dierum et annorum; dierum sunt a mane ad meridiem, inde ad vesperam, et per noctem ad mane; annorum sunt similes, a vere ad aestatem, inde ad autumnum, et per hiemem ad ver; vices inde caloris et lucis, tum fructificationum terrae; his vicibus comparantur vices spiritualium et caelestium; vita absque vicibus et varietatibus foret una, ita nulla, nec cognosceretur, nec dignosceretur, minus perciperetur bonum et verum: haec vocantur apud Prophetas statuta, ut apud Jeremiam,

Dixit Jehovah, dans solem in lucem diei, statuta lunae, et stellarum in lucem noctis, ... non recedent statuta haec a coram Me, 31:35, 36:

et apud eundem prophetam, Sic dixit Jehovah, Si non foedus Meum diei et noctis, statuta caeli et terrae non posuero, 33:25.

Sed de his, ex Divina Domini Misericordia, ad Gen. 8:22.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.