성경

 

Genesis 17:18

공부

       

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

성경

 

Genesis 21:18

공부

       

18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #2115

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

2115. ‘A filio alienigena’: quod significet omnes qui rationales extra Ecclesiam, constat a significatione ‘filii alienigenae’ quod sint illi qui extra Ecclesiam, de qua supra n. 2049; ita quod sint gentes quae non habent Verbum, et ideo non aliquid de Domino norunt; qui quod aeque salventur cum rationales sunt, hoc est, in charitate seu amore mutuo inter se vivunt et secundum religiosum suum aliquid conscientiae acceperunt, in Parte Prima n. 593, 932, 1032, 1059, 1327, 1328 ostensum est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.