성경

 

Genesis 12:10

공부

       

10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #1449

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

1449. Vers. 8. Et transtulit inde in montem ab oriente Betheli, et tetendit tentorium; Bethel a mari, et Ai ab oriente; et aedificavit ibi altare Jehovae, et invocavit nomen Jehovae. ‘Transtulit inde in montem ab oriente Betheli’ significat quartam statum Domini cum puer, nempe progressionem caelestium amoris, quae sunt ‘transferri in montem ab oriente Betheli’: ‘et tetendit tentorium’ significat sancta fidei: 1 ‘Bethel a mari, et Ai ab oriente’ significat quod adhuc status Ipsi obscurus: ‘et aedificavit altare Jehovae’ significat cultum Patris Sui ex illo statu externum: ‘et invocavit nomen Jehovae’ significat cultum Patris Sui ex illo statu internum.

각주:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.