성경

 

Genesis 11:27

공부

       

27 Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #1324

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

1324. Quod ‘dispersit Jehovah eos super facies totius terrae’ significet quod non agniti fuerint, constat ab illis quae prius ad vers. 4 dicta sunt, ubi eadem verba.

Quod ‘cessarunt aedificare urbem’ significet quod talis doctrina non recepta, constat ex significatione ‘urbis’ quod sit doctrina, ut ostensum prius n. 402, um ex illis quae supra ad vers. 4 et 5, de aedificare urbem et turrim. Ex his patet quod talis doctrina seu talis cultus in quo interius amor sui seu cultus sui, apud Antiquam hanc Ecclesiam non permissus, et quidem ex causa de qua in versu mox sequente.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.