성경

 

Ezechiel 25

공부

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.

3 Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :

4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.

5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.

6 Quia hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,

7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.

8 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :

9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,

10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hæreditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.

11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.

12 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :

13 idcirco hæc dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan gladio cadent.

14 Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,

16 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis,

17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.

   

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #4240

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

4240. ‘Terram Seir’: quod significet bonum caeleste naturale, constat a significatione ‘terrae Seir’ quod in supremo sensu sit bonum caeleste naturale Domini; causa quod ‘terra Seir’ illud significet, est quia mons Seir erat terminus terrae Canaanis ab una parte, Jos. 11:16, 17, et omnes termini, sicut fluvii, montes et terrae repraesentabant illa quae ultima essent, n. 1585, 1866, 4116; induebant enim repraesentationes a terra Canaane quae in medio, quae repraesentabat regnum caeleste Domini, et in supremo sensu Divinum Humanum Ipsius, videatur n. 1607, 3038, 3481, 3705; ultima quae termini, sunt illa quae naturalia vocantur, nam in naturalibus terminantur spiritualia et caelestia; ita se habet in caelis, nam intimum seu tertium caelum est caeleste, quia in amore in Dominum; medium seu secundum caelum est spirituale, quia in amore erga proximum; ultimum seu primum caelum est caeleste et spirituale naturale, quia in simplici bono, quod est ultimum ordinis ibi; similiter apud hominem regeneratum qui est exiguum caelum. Ex his nunc constare potest unde sit quod ‘terra Seir’ significet bonum caeleste naturale; ‘Esavus’ quoque qui ibi habitabat, repraesentat bonum illud, ut supra ostensum est, inde etiam per terram ubi habitabat, significatur 1 idem; terrae enim induunt repraesentationes illorum qui ibi sunt, n. 1675.

[2] Ex his nunc patere potest quid per ‘Seir’ significatur in Verbo; ut apud Mosen,

Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis, exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, Deut. 33:2, 3

in cantico Deborae et Baraki in libro Judicum, Jehovah cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, montes defluxerunt; ... hic Sinai coram Jehovah Deo Israelis, 5:4, 5: in prophetia Bileami, Video Ipsum et non jam, conspicio Ipsum et non propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, ... et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir, hostium illius, et Israel faciens robur, Num. 24:17,

18; quisque videre potest quod ‘Seir’ illic significet aliquid Domini, nam dicitur quod ‘Jehovah exortus est de Seir’, quod ‘exivit e Seir, et egressus ex agro Edomi’, quod ‘Edomus et Seir erit hereditas’, sed quid Domini significat, nemo scire potest nisi ex sensu interno Verbi; quod sit Divinum Humanum Domini, et in specie ibi Divinum Naturale quoad bonum, ex supradictis constare potest; ‘exoriri et exire e Seir’ est quod Naturale etiam Divinum faceret, ut inde quoque lux, hoc est, intelligentia et sapientia, et ita Jehovah fieret non modo quoad Humanum Rationale, sed etiam quoad Humanum Naturale; quapropter dicitur, ‘Jehovah exortus est de Seir, et Jehovah exivit e Seir’; quod Dominus sit Jehovah, videatur n. 1343, 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035: simile involvit propheticum Dumae apud Esaiam,

Ad me clamans e Seir, custos quid de nocte, custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, 21:11,

12.

[3] 2 Per ‘terram Seir’ in sensu respectivo proprie significatur regnum Domini apud illos qui extra Ecclesiam sunt, hoc est, apud gentes cum apud illos instauratur Ecclesia, priore seu vetere desciscente a charitate et fide; quod tunc illis qui in tenebris, lux, a pluribus locis in Verbo constat; hoc proprie significatur per ‘exoriri e Seir, et exire e Seir, 3 ac egredi ex agro Edomi’, tum 4 quod ‘Seir erit hereditas’, ut et per illa apud Esaiam ‘ad me clamans e Seir, custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox’; ‘venit mane’ est adventus Domini, n. 2405, 2780,

ac inde illustratio illis qui ‘in nocte’, hoc est, in ignorantia, sed illustratio a Divino Naturali Domini, n. 4211. Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque ‘Seir’, ut apud

Ezech. 25:8, 9; 35:2-15, et passim in historicis Verbi.

각주:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ibi

3. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

4. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

성경

 

Ezechiel 35:2-15

공부

      

2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :

3 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.

4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.

5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ :

6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.

7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum : et auferam de eo euntem et redeuntem.

8 Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.

9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus.

10 Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi :

11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero.

12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quæ locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti ; nobis ad devorandum dati sunt.

13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi.

14 Hæc dicit Dominus Deus : Lætante universa terra, in solitudinem te redigam,

15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis : et scient quia ego Dominus.