성경

 

Ezechiel 19:4

공부

       

4 Et audierunt de eo gentes : et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram Ægypti.

스웨덴보그의 저서에서

 

Apocalypsis Revelata #241

해당 구절 연구하기

  
/ 962  
  

241. (Vers. 7.) "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam. - Quod "Leo" significet Verum in sua potentia, hic Divinum Verum Verbi quoad potentiam, constare potest a potentia leonis prae omni animali terrae, tum ex leonibus in mundo spirituali, quod sint imagines repraesentivae potentiae Divini Veri; et quoque ex Verbo ubi significant Divinum Verum in sua potentia; qualis potentia Divini Veri in Verbo est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 49, et in Opere de Caelo et Inferno 228-233; inde est, quod Jehovah seu Dominus comparetur "Leoni," et quoque dicatur "Leo," ut in sequentibus:

"Leo rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih 1 locutus est, quis non prophetet," (Amos 3:8);

"Non revertar ad perdendum Ephraimum, post Jehovam ibunt, sicut Leo rugit," (Hoschea 11:9-10); 2

"Quemadmodum rugit Leo, et juvenis Leo, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis," (Esaias 31:4).

"Ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis," (Apocalypsis 5:5);

"Catulus Leonis Jehudah, curvavit se, cubuit sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Genesis 49:9);

in his locis describitur potentia Divini Veri, quod a Domino, per "leonem;" "significat ex potentia loqui et agere contra inferna, quae auferre volunt hominem, a quibus Dominus illum eripit, sicut leo praedam; "curvare se" est se mittere in potentiam; "Jehudah" in supremo Sensu significat Dominum, (96, 266).

"Angelus clamavit voce magna sicut Leo rugit," (Apocalypsis 10:3);

"Incurvat se, cubat sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Numeri 24:9);

En populos sicut vetus Leo surgit, et sicut juvenis 3 Leo effert se," (Numeri 23:24); 4

haec de Israele, per quem significatur Ecclesia cujus potentia, quae in Divinis veris est, ita describitur; similiter,

"Reliquiae Jacobi in medio populorum erunt sicut Leo inter bestias sylvae, sicut Leo juvenis inter greges ovium," 5 (Micham 5:7 (B.A. 8)). 6

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 11:6; 21:6-9; 35:9; Jeremias 2:15; 4:7; 5:6; 12:8; 50:17; 51:38; 7 Ezechiel 19:3, 5-6; Hoschea 13:7-8; Joel 1:6-7; Nahum 2:12; Psalm. 17:12; Psalm. 22:14 (B.A. 13) Psalm. 57:5 (B.A. 4); Psalm. 58:7 (B.A. 6); 8 Psalm. 91:13; Psalm. 104:21-22; Deuteronomius 33:20).

각주:

1. Jehovih pro "Jehovah"
2. 9, 10 pro "20"

3. juvenis pro "vetus"

4. 24 pro "23, 24"

5. ovium pro "populorum"

6. 7 pro "6, 7"

7. xii. pro "viii."

8. 7 pro "7, 8"

  
/ 962  
  

스웨덴보그의 저서에서

 

De Coelo et de Inferno #228

해당 구절 연구하기

  
/ 603  
  

228. [XXVI.] DE POTENTIA ANGELORUM CAELI.

Quod angelis sit potentia, non capere possunt illi, qui nihil de spirituali mundo, et de ejus influxu in naturalem sciunt cogitant illi, quod angelis non possit esse potentia, quia spirituales sunt, et tam puri et tenues, ut ne quidem videri possint oculis: sed qui interius in causas rerum inspiciunt, aliter sentiunt norunt illi, quod omnis potentia, quae est homini, sit ex ejus intellectu et voluntate, nam absque illis non particulam corporis movere potest. Intellectus et voluntas est ejus spiritualis homo; is agit corpus et hujus membra ad omnem nutum; nam quod is cogitat, id loquitur os et lingua, et quod is vult hoc agit corpus etiam dat vires ad lubitum. Hominis voluntas et intellectus reguntur a Domino per angelos et spiritus; et quia voluntas et intellectus, etiam omnia corporis, quoniam haec inde sunt: et si credere velitis, homo ne quidem passum movere potest absque influxu caeli. Quod ita sit, per multam experientiam mihi ostensum est: datum est angelis movere meos gressus, meas actiones, meam linguam et loquelam, sicut vellent, et hoc per influxum in meam voluntatem et cogitationem; et expertus quod nihil ex me possem. Dixerunt postea, quod unusquisque homo ita regatur, et quod hoc scire possit ex doctrina ecclesiae et ex Verbo; orat enim ut Deus mittat suos angelos, qui ducant illum, regant gressus ejus, doceant illum et inspirent quid cogitet et quid loquatur, et plura; tametsi, dum extra doctrinam secum cogitat, aliter dicit et credit. Haec dicta sunt, ut sciatur qualis potentia est angelis apud hominem.

  
/ 603