성경

 

Ezechiel 16:57

공부

       

57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriæ, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palæstinarum quæ ambiunt te per gyrum.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #2176

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

2176. ‘Festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas’: quod significet caeleste amoris Ipsius in illo statu, constat ex significatione ‘farinae, similaginis et placentae’, de quibus in mox sequentibus; quod haec involvantur, nusquam aliquis qui in sensi litterali seu vocum, minus qui in historicis per illas descriptis animum tenet, credere potest; nam cogitat non solum de paratu hoc, sed etiam de viris qui ad Abrahamum venerunt, non autem de eo quod arcaniora involvant; quae causa est quod minus credere possit quod in singuli Verbi historicis 1 recondita sint arcana, aeque ac in propheticis; historica enim maxime ad se mentem attrahunt et interiora obfuscant; sed usque quod arcana illis insint, etiam penitus abscondita, ex eo solo constare potest quod Verbum Domini sit, scriptum non solum pro homine sed etiam simul pro caelo, et quidem ita ut cum homo illud legit, angeli tunc habeant inde caelestes ideas, ut 2 sic per Verbum conjunctum sit caelum cum humano genere. Quid per ‘farinam similaginem, et placentas’ intelligatur in sensu interno, nunc sequitur.

각주:

1. The Manuscript has historici.

2. The Manuscript has et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.