성경

 

Ezechiel 16:53

공부

       

53 Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariæ et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum,

스웨덴보그의 저서에서

 

Apocalypsis Revelata #759

해당 구절 연구하기

  
/ 962  
  

759. "Et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt," significat majores et minores ordinis in Hierarchia illa, qui per dominium super sancta aucupant Divinam majestatem et superregiam gloriam, et continue affectant constabilire illas per multiplicationem monasteriorum et possessionum sub illis, et per thesauros, quos absque fine e mundo congregant et cumulant, et sic sibi comparant jucunditates et amoenitates corporeas et naturales ex attributo sibi Dominio caelesti et spirituali. -Per "mercatores Babylonis" non alii possunt intelligi quam majores et minores ordinis in Hierarchia eorum ecclesiastica, quia in vers. 23 hujus capitis dicitur quod sint "magnates terrae;" et per "facultates deliciarum quibus ditati sunt," non alia possunt intelligi, quam dogmata, per quae ut media sibi comparant dominium super animas hominum, et sic etiam super possessiones et opes eorum; quod has congregent absque fine, et illis distendant thesauraria sua, notum est; tum etiam quod negotientur cum sanctis Ecclesiae, ut quod per oblationes et dona data monasteriis et eorum sanctis et simulacris, et per missas, indulgentias et dispensationes varias, vendant salutem, hoc est, Caelum. Quis non videre potest, quod si dominium papale non fractum fuisset tempore Reformationis, corrasissent possessiones et opes omnium regnorum in universa Europa, et tunc quod illi soli domini facti fuissent, et omnes reliqui servi; annon ex saeculis quae praecedunt, quando illis fuit potestas super imperatores et reges, quos, si non obedirent, potuerunt excommunicare et abdicare, praecipua illis opulentia est, et adhuc annui reditus qui immensi, ac thesauraria plena auro, argento et lapidibus pretiosis. Simile dominium barbarum insidet adhuc animis plurium eorum, et unice per timorem jacturae ejus, si ultra limites extenditur, coercetur. Sed cui usui sunt tanti reditus, thesauri et possessiones, nisi ut ex illis delicientur et superbiant, ac ut dominatum suum in aeternum firment. Ex his constare potest, quid hic per "mercatores terrae, qui ex facultatibus deliciarum Babylonis ditati sunt," significatur. Vocantur etiam "mercatores" apud Esajam:

Facti sunt habitatatores Babelis "Sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae: tales sunt Mercatores tui a juventute," (47:14-15).

Per "mercari" et "negotiari" in Verbo significatur comparare sibi opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, et in opposito sensu cognitiones falsi et mali, et per has lucrari mundum, et per illas lucrari Caelum; quare Dominus comparavit Regnum caelorum Negotiatori quaerenti pulchras margaritas, (Matthaeus 13:45-46);

Et homines Ecclesiae servis, quibus data sunt talenta, cum quibus negotiarentur et lucrarentur, (Matthaeus 25:14-20);

Et quibus datae sunt decem Minae, cum quibus similiter negotiarentur et lucrarentur, (Luca 19:12-26).

Et quia per "Tyrum" significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ideo agitur de negotiatione et lucratione ejus in toto capite 27., apud Ezechielem; et dicitur de illa,

"In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi aurum et argentum in thesauris tuis, et per multitudinem sapientiae in negotiatione tua multiplicasti tibi opes, (Ezechiel 28:(4,) 5);

et alibi:

"Devastata est Tyrus, cujus Mercatores principes, et Negotiatores honorati terrae," (Esaias 23:1, 8).

Et Ecclesia perversa apud Judaeos in terra Canaane vocatur "Terra Negotiationis," (Ezechiel 16:3, 29; 21:35 (B.A. 30); 29:14; 1 (tum quoque 17:4; 28:18)).

각주:

1. Vid. Bibl. Hebr. Seb. Schmidii.

  
/ 962  
  

성경

 

Ezechiel 28

공부

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, dic principi Tyri : Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non Deus : et dedisti cor tuum quasi cor Dei :

3 ecce sapientior es tu Daniele, omne secretum non est absconditum a te :

4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis :

5 in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei,

7 idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium, et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ, et polluent decorem tuum.

8 Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.

9 Numquid dicens loqueris : Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non Deus, in manu occidentium te ?

10 morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

11 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,

12 et dices ei : Hæc dicit Dominus Deus : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore :

13 in deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum : sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus, aurum, opus decoris tui : et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.

14 Tu cherub extentus, et protegens : et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti.

15 Perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ, donec inventa est iniquitas in te.

16 In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti : et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.

17 Et elevatum est cor tuum in decore tuo : perdidisti sapientiam tuam in decore tuo : in terram projeci te ; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.

18 In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuæ, polluisti sanctificationem tuam : producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.

19 Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te : nihili factus es, et non eris in perpetuum.

20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea.

22 Et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui : et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.

23 Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus : et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.

24 Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis : et scient quia ego Dominus Deus.

25 Hæc dicit Dominus Deus : Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus : et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob :

26 et habitabunt in ea securi : et ædificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum : et scient quia ego Dominus Deus eorum.