성경

 

Exodus 28:6

공부

       

6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #9845

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

9845. ‘Secundum generationes illorum’: quod significet utrumque eo ordine quo gignitur et procedit unum ab altero, constat ex significatione ‘generationum’ quod sint quae fidei et charitatis, seu quae veri et boni in spirituali mundo, de qua n. 613, 2020, 2584, 6239, 9042, 9079; ita secundum generationes est secundum ordinem quo gignitur et procedit unum ab altero, nempe 1 bonum a vero et verum a bono. Sunt enim bini status homini qui generatur e novo a Domino, primus status est veri et alter boni; cum homo in primo statu est, ducitur ille per vera ad bonum, cum autem in altero statu est, 2 ducitur ille per bonum; hic status est status caeli apud hominem, nam non prius in caelo est quam cum in bono, videantur quae de his supra n. 9832 ostensa sunt; ex his patet quid significat secundum generationes filiorum Israelis. Dicitur eo ordine quo gignitur et procedit unum ab altero, nam sicut bonum per vera gignitur, ita postea procedit; similiter sicut vera a bono gignuntur, ita postea procedunt; gignuntur enim successive, et procedunt dein eo ordine quo successive nata sunt; sed haec illis dicta sint qui sciunt quomodo series rerum producuntur 3 successive.

각주:

1. vera a bono, et bonum per vera

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. ex successivis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.