성경

 

Exodus 22:9

공부

       

9 ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #9221

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

9221. ‘Deo non maledices’: quod significet quod veris Divinis non blasphemandum, constat ex significatione ‘maledicere’ quod sit 1 blasphemare, nam qui blasphemant, illi maledicunt 2 ; quod sit quod non blasphemandum veris Divinis, est quia Deus in sensu interno est Divinum Verum procedens a Domino, quapropter cum in Verbo agitur de vero, Dominus vocatur ‘Deus’, et cum de bono, vocatur ‘Jehovah’, n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin. , 4287, 4402, 7010, 7268, 8988, 3 9160; inde ‘angeli’ sunt vera, quia receptiones veri Divini a Domino, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8867, 8192, et quoque ‘judices’, n. 9160.

각주:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts, hic non blasphemare, quia dicitur non maledices.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #9160

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

9160. ‘Usque ad Deum veniet verbum 1 amborum illorum, quem condemnaverint Deus’: quod significet inquisitionem et dijudicationem per verum, constat ex significatione ‘usque ad Deum veniet verbum’ quod sit inquisitio 2 per verum, de qua sequitur, et ex significatione ‘condemnare’ quod sit dijudicatio et adjudicatio poenae ei qui praevaricatus est. Quod ‘usque ad Deum veniet verbum’ significet inquisitionem per verum, est quia ‘ad Deum’ est ad judices qui ex vero de illa re inquisituri erant 3 ; ideo etiam dicitur ‘quem condemnaverint Deus’ in plurali; Deus etiam in lingua originali dicitur El in singulari, sed frequentius Elohim in plurali, ex eo quia 4 Divinum Verum procedens a Domino in caelo inter angelos multifariam divisum est, nam quot angeli sunt, tot recipientes veri Divini sunt, quisque suo modo, n. 3241, 3744-3746, 3986, 4149, 5598, 7236, 7833, 7836; inde est quod angeli dicantur dii, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301; et quoque judices, quia hi non ex semet sed ex Domino judicaturi erant 3 , 5 etiam judicabant ex Lege Moschis, ita ex Verbo quod ex Domino; etiam hodie judicatur ex Domino cum secundum vera ex conscientia.

[2] Dominus vocatur ‘Deus’ in Verbo ex Divino Vero quod procedit ab Ipso, et ‘Jehovah’ ex Divino Bono, n. 4402, 6303, 6905, 7268, 8988; inde est quod ubi in Verbo agitur de bono, dicatur ‘Jehovah’, et ubi de vero ‘Deus’, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin. , 4402, 7268, 8988, et quod sic ‘Deus’ sit verum, n. 4287, 7010, 7268. Ex his nunc patet quid significatur per ‘si non deprehensus fur, adducetur dominus domus ad Deum’ vers. 7, et hic ‘usque ad Deum veniet verbum 6 amborum illorum, quem condemnaverint Deus, rependet’, tum quid per ‘Deum’ in sequentibus his locis: Aharon loquetur tibi ad populum, et fiet; ille erit tibi ad os, et tu eris illi ad Deum, Exod. 4:16;

quod ‘Mosche’ sit Divinum Verum seu Lex 7 , et ‘ad os’ doctrina inde quam Aharon repraesentabat, videatur n. 7010:

tum Dixit Jehovah ad Moschen, Vide, dedi te Deum Pharaoni et Aharon frater tuus erit propheta tuus, Exod. 7:1, n. 7268: in libro I Samuelis, Olim in Israele ita dixit vir, quando ivit quaerendum Deum, Ite abibimus videntem; nam propheta hodie dicitur, dicebatur olim videns, 9:9,

‘videns’ et ‘propheta’ est verum Divinum, et inde doctrina veri et boni, n. 2534, 7269.

각주:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. est

3. sunt

4. quod

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. quod Deus ibi sit Divinum Verum, seu Lex quod Mosche repraesentabat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.