성경

 

Amos 8:9

공부

       

9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus : occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis :

스웨덴보그의 저서에서

 

Canones Novae Ecclesiae #27

  
/ 47  
  

27. [III. DE REDEMPTIONE] CAPUT QUARTUM.

QUOD PROGRESSIO ECCLESIAE AD FINEM, ET IPSE FINIS, IN VERBO PERMULTIS IN LOCIS DESCRIBATUR.

1. Quod successiva decrescentia boni et veri, et increscentia mali et falsi in ecclesia, in Verbo dicatur "vastatio" et "desolatio."

3. Quod ipse finis ecclesiae sit "plenitudo [temporis]."

4. Quod etiam similia in Verbo intelligantur per "vesperam" et "noctem."

5. Et quoque per haec apud Prophetas et Evangelistas: "Tunc sol obscurabitur, luna non dabit lucem suam, stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur" [(Matth. xxiv. 29: Esai. Xiii. 10: Ezech. xxxii. 7: Joel ii. 10; iii. 4 [B.A. ii. 31]; iv. [B.A. iii.] 15 : Amos v. 20; viii. 9: Marc. xiii. 24: Luc. xxi. 25)].

6. Quod tunc non amplius sit ecclesia, modo quoad nomen; sed quod usque hoc residuum sit ibi, quod homo possit scire et intelligere vera ac facere bona si velit.

  
/ 47