Dalle opere di Swedenborg

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #296

Studia questo passo

  
/ 432  
  

296. QUOD TRIA IN DOMINO SINT, QUAE DOMINUS, DIVINUM AMORIS, DIVINUM SAPIENTIAE, ET DIVINUM USUS, ET QUOD ILLA TRIA SISTANTUR IN APPARENTIA EXTRA SOLEM MUNDI SPIRITUALIS, DIVINUM AMORIS PER CALOREM, DIVINUM SAPIENTIAE PER LUCEM, ET DIVINUM USUS PER ATHMOSPHAERAM, QUAE CONTINENS. Quod ex Sole Mundi spiritualis procedant Calor et Lux, et quod Calor procedat ex Divino Amore Domini, et Lux ex Divina Sapientia Ipsius, videatur supra 1 89-92 2 99-102, 146-150. Hic nunc, quod Tertium quod procedit ex Sole ibi sit Athmosphaera, quae continens 3 caloris et lucis, et quod illa procedat ex Divino Domini, quod vocatur Usus, dicetur.

Note a piè di pagina:

1. Prima editio: suqra

2. Prima editio: 98

3. Prima editio: contlnens

  
/ 432  
  

Dalle opere di Swedenborg

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #151

Studia questo passo

  
/ 432  
  

151. QUOD DOMINUS UNIVERSUM ET OMNIA EJUS MEDIO SOLE, QUI EST PRIMUM PROCEDENS DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE, CREAVERIT. Per Dominum intelligitur Deus ab aeterno seu Jehovah, qui Pater et Creator vocatur, quia unus est cum Illo, ut in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO ostensum est: quare in sequentibus, ubi etiam de Creatione agitur, Dominus nominatur.

  
/ 432  
  

Dalle opere di Swedenborg

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #89

Studia questo passo

  
/ 432  
  

89. QUOD EX SOLE, QUI EX DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA EXISTIT, PROCEDAT CALOR ET LUX. In Mundo spirituali, in quo sunt Angeli et Spiritus, sunt aeque Calor et Lux, ut in Mundo naturali, in quo sunt Homines; et quoque Calor sentitur ut calor, et Lux videtur ut lux similiter; sed usque Calor et Lux Mundi spiritualis et Mundi naturalis differunt in tantum, ut nihil commune habeant, ut supra dictum est; differunt inter se sicut vivum et mortuum; Calor Mundi spiritualis in se est vivus, pariter Lux, Calor autem Mundi naturalis in se est mortuus, pariter Lux; Calor enim et Lux Mundi spiritualis procedunt ex Sole qui est purus Amor, ac Calor et Lux Mundi naturalis procedunt ex Sole qui est purus Ignis, ac Amor est vivus, et Divinus Amor est ipsa Vita, et Ignis est mortuus, ac Solaris ignis est ipsa mors; ita vocari potest, ex causa quia prorsus nihil vitae ei inest.

  
/ 432