Dalle opere di Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #758

Studia questo passo

  
/ 962  
  

758. (Vers. 3.) "Quia ex vino irae scortationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa scortati sunt," significat quod nefaria dogmata, quae sunt adulterationes et prophanationes boni et veri Verbi, protulerint, et illis omnes in regnis sub dominatione eorum natos et educatos imbuerint. - Quod haec per illa verba significentur, constare potest ab explicatis supra (631, 632, 720, 721), ubi similia, quibus plura adjicere non opus est; solum quod similia de Babele dicantur apud Jeremiam:

"Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt," (51:7);

tum,

"Sit Babel in sibilum; cum incaluerint, ponam convivia eorum, et inebriabo eos, ut exultent, et dormiant somnum saeculi, nec evigilent," (51:(37,) 39).

Per "vinum," quod bibunt, et quo inebriantur, significantur dogmata eorum; quae quam nefaria sunt, videatur supra (754); inter illa etiam est hoc nefarium, quod opera, quae fiunt secundum doctrinalia eorum, faciant merita, transcribendo meritum et justitiam Domini in illa et sic in illos; cum tamen omne charitatis et omne fidei, seu omne bonum et verum est a Domino, et quod est a Domino manet Domini apud recipientes; nam quod est a Domino est Divinum, quod nusquam fieri potest proprium hominis. Divinum potest apud hominem esse, sed non in ejus proprio, nam proprium hominis non est nisi quam malum; quare qui Divinum addicat sibi ut proprium, non modo conspurcat illud sed etiam prophanat illud. Divinum a Domino exquisite separatur a proprio hominis, ac elevatur super id, et nusquam ei immergitur. - Sed quia omne Divinum Domini in se transtulerunt, et sic appropriaverunt sibi illud, fluit id sicut aqua bituminosa, dum pluit, ex fonte qui est bitumen. Simile est cum illo dogmate quod justificatio sit realis sanctificatio, et quod sancti eorum sint sancti in se, cum tamen Dominus solus est Sanctus, (Apocalypsis 15:4). Videantur plura de Merito in Opere De Nova Hierosolyma et de Doctrina ejus caelesti, Londini anno 1758 edito (150-158).

  
/ 962  
  

La Bibbia

 

Jeremias 51:7

Studio

       

7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.

Dalle opere di Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #631

Studia questo passo

  
/ 962  
  

631. (Vers. 8.) "Et alius Angelus secutus est, dicens, Cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna," significat quod nunc Religiosum Catholico Romanum quoad sua dogmata et doctrinalia dispersum sit.-Per "alium Angelum" significatur nunc novum a Domino, ut supra (626); per "Babylonem urbem magnam," significatur Religiosum Catholico Romanum quoad ejus dogmata et doctrinalia; per "cadere" significatur dispergi, nam "cadere" dicitur de urbe, at "dispergi de religioso et ejus doctrina quae per "Babylonem urbem" significatur. Quod per "urbem" significetur doctrina, videatur supra (194). Quod de "Babylone" haec nunc dicantur, est quia postquam Novum Caelum Christianum a Domino factum est, simul novum factum est cum illis qui e Religioso Romano Catholico fuerunt. Causa est quia Caelum Christianum, quod ex Reformatis collectum est, meditullium facit, ac Pontificii circum illud sunt; quare cum meditullium est novum, simul tunc in peripheriis fit novum; Divina enim Lux, quae est Divinum Verum, e medio ut e centro se circumcirca in peripherias propagat, ac illa quae ibi sunt, etiam in ordinem redigit; propter hanc causam haec pauca nunc de Babylone memorantur, in specie autem de illa agitur in cap. 17 et 18. Quod Christiani Reformati constituant meditullium, ac quod Pontificii circum illud faciant magnam peripheriam, et quod Lux spiritualis, quae est Divinum Verum procedens a Domino, se ut a suo centro propaget circum in omnes peripherias usque ad ultimam, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 104-113; et in opusculo de Ultimo Judicio 48. Ex his videri potest, quod haec de Babylone sequantur in ordine, postquam actum est de Novo Caelo Christiano et de Evangelizatione; hoc etiam significatur per "secutus."

  
/ 962