La Bibbia

 

Joshue 15:49

Studio

       

49 et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir :

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4816

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

4816. ‘Et declinavit ad virum Adullamitam’: quod significet ad falsum, constat a significatione ‘declinare’ quod sit in perversum abire; declinare enim, sicut descendere, praedicatur de elongatione a bono ad malum et a vero ad falsum; a significatione ‘viri’ quod sit intelligens, et in sensu abstracto verum, quia genuinum intellectuale est ex veris, de qua n. 265, 749, 1007, 3134, 3309, at in opposito sensu non intelligens, proinde falsum; hoc falsum repraesentatur per ‘Adullamitam’, Adullam enim erat in termino hereditatis Jehudae, Jos. 15:35, et inde significabat verum quod a bono, ut quoque apud Micham, Adhuc heredem tibi adducam, habitatrix Mareshah, usque ad Adullam veniet gloria Israelis, 1:15;

sed quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam Adullam, et significat falsum quod a malo; quod pleraque etiam oppositum sensum habeant, est quia antequam terra Canaan facta est hereditas filiis Jacobi, possessa est a gentibus per quas significabantur falsa et mala; et quoque postea quando filii Jacobi in contrarium iverunt; terrae enim induunt repraesentationem gentium et populorum qui ibi sunt, secundum quale eorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #749

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

749. Quod ‘masculus et femina’ significent verum et bonum, constat ab illis quae prius cap. vi vers. 19;

ubi ‘masculus et femina’ praedicatur de avibus, sed ‘vir et uxor’ de bestiis; causa quoque ibi dicta est, quod nempe voluntariorum cum intellectualibus sit conjugium, non ita intellectualium in se spectatorum cum voluntariis; illa se habent ut vir et uxor, haec vero ut masculus et femina: et quia hic primum agitur de tentatione istius hominis quoad intellectualia, ut dictum, dicitur masculus et femina; et intelligitur pugna, seu tentatio quoad intellectualia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.