La Bibbia

 

Jeremias 50:15

Studio

       

15 Clamate adversus eam, ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est : ultionem accipite de ea : sicut fecit, facite ei.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5200

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

5200. ‘Et pingues carne’: quod significet quae charitatis, constat ex significatione ‘pinguis seu pinguedinis’ quod sit caeleste et praedicetur de bono quod est amoris et charitatis, de qua n. 353; et ex significatione ‘carnis’ quod sit voluntarium vivificatum per bonum a Domino, de qua n. 148, 149, 780, 999, 3812, 3813, ita quoque bonum quod amoris et charitatis; inde sequitur quod per ‘pingues carne’ significentur quae charitatis, cum per ‘pulchras aspectu’ quae fidei; ita describuntur vera naturalis quae 1 significantur per ‘vaccas’, per suum formale et per suum essentiale; formale constituunt illa quae sunt fidei, et essentiale illa quae sunt charitatis; quod ita sit, non apparet ex sensu litterae.

Note a piè di pagina:

1. sunt vaccae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #353

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

353. Quod per ‘pinguedinem’ significetur ipsum caeleste, quo etiam est Domini: caeleste est omne quod est amoris; fides quoque caelestis est quando ex amore; charitas est caeleste; omne bonum charitatis est caeleste; quae omnia repraesentata sunt per pinguedines in sacrificiis, et quidem distincte per pinguedinem super jecore, seu reticulum; per pinguedinem super renibus; per pinguedinem tegentem intestina; et super intestinis; quae sancta erant et adolebantur super altari, Exod. 29:13, 22; Lev. 3:3, 4, 14; 4:8, 9, 19, 26, 31, 35; 8:16, 25;

quare vocantur ‘panis igniti in quietem Jehovae’, Lev. 3:15, 16;

ac ideo vetitum populo Judaico, ne quicquam pinguedinis ex bestiis ederent, quod vocatur ‘statutum aeternitatis in generationes’, Lev. 3:17; 7:23, 25;

ex causa quia Ecclesia ista talis erat ut non agnosceret interna, minus caelestia.

[2] Quod ‘pinguedo’ significet caelestia et bona charitatis, constat apud Prophetas, ut apud Esaiam,

Quare appenditis argentum in quod non panis; et laborem vestrum, in quod non ad satietatem? Attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra, 55:2:

apud Jeremiam,

Implebo animam sacerdotum pinguedine, et populus Meus bono Meo saturabuntur, 31:14;

quod non pinguedo intelligatur sed caeleste spirituale bonum, manifeste constat:

apud Davidem,

Implentur pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos; quia Tecum scaturigo vitarum, in luce Tua videmus lucem, Ps. 36:9, 10 [KJV Ps. 36:8, 9];

ubi ‘pinguedo et scaturigo vitae’ pro caelesti, quod est amoris; ‘flumen deliciarum et lux’ pro spirituali, quod est fidei inde:

apud eundem,

Adipe et pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum, Ps. 63:6 [KJV Ps. 63:5];

ubi ‘pingue’ similiter pro caelesti, ‘labia canticorum’ pro spirituali; quod caeleste sit, constat manifeste quia ‘anima saturabitur’. Ipsae primitiae, quae erant primogenita terrae, vocantur inde ‘pinguedo’, Num. 18:12.

[3]Caelestia quia dantur innumerabiliorum generum, et adhuc innumerabiliorum specierum, ita communiter describuntur in cantico, quod Moses recitavit coram populo,

Butyrum bovis, et lac gregis, cum pinguedine agnorum et arietum, filiorum Bashanis, et hircorum, cum pinguedine renum tritici, et sanguinem uvae bibes, merum, Deut. 32:14.

Haec nusquam aliquis scire potest quid significant, nisi ex sensu interno; absque sensu interno, nemo scire potest quid butyrum bovis, quid lac gregis, quid pinguedo agnorum, quid pinguedo arietum et hircorum, quid filii Bashanis, quid pinguedo renum tritici, quid sanguis uvae; absque sensu interno forent’ ‘voces, et praeterea nihil’; cum tamen omnia et singula significant genera et species caelestium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.