La Bibbia

 

Jeremias 44:12

Studio

       

12 Et assumam reliquias Judæ, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti, et habitarent ibi, et consumentur omnes in terra Ægypti : cadent in gladio, et in fame, et consumentur a minimo usque ad maximum : in gladio et in fame morientur, et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium.

Dalle opere di Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #939

Studia questo passo

  
/ 962  
  

939. Quod per "videre Facies Domini" non intelligatur videre Facies Ipsius, sed cognoscere et agnoscere Ipsum qualis est quoad Divina Ipsius attributa, quae plura sunt; et quod illi qui Ipsi per amorem conjuncti sunt, cognoscant Ipsum, et sic videant Faciem Ipsius, constare potest a sequentibus locis:

"Quid Mihi multitudo sacrificiorum; quando veneritis ad videndum Facies Jehovae," (Esaias 1:11-12);

"Dixit, cor meum, Quaerite Facies Meas; Facies Tuas, Jehovah, quaero," (Psalm. 27:8);

"Jubilabimus Petrae salutis nostrae; 1 veniemus ante Facies Ipsius in confessione," (Psalm. 95:1-2);

"Sitit anima mea Deum vivum, quando venero ut videar Faciebus Dei; adhuc confitebor Ipsi, salutes Facies Ipsius," (Psalm. 42:3, 6 (B.A. 2, 5));

"Non videbuntur Facies Meae vacue," (Exodus 23:15);

"Venire ad deprecandum Facies Jehovae," (Sacharias 8:21-22; Malachias 1:9);

"Illumina Facies Tuas super servum Tuum," (Psalm. 31:17 (B.A. 16));

"Quis ostendit nobis bonum: tolle super nos Lucem Facierum Tuarum, Jehovah," (Psalm. 4:7 (B.A. 6));

"Jehovah, in Luce Facierum Tuarum ambulabunt," (Psalm. 89:16 (B.A. 15));

"Deus, lucere fac Faciet Tuas 2 ut servemur," (Psalm. 80:4, 8, 20 (B.A. 3, 7, 9));

"Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, illuminet Facies Suas nobis," (Psalm. 67:2 (B.A. 1));

"Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te, illuminet Jehovah Facies Suas super te et misereatur tui, tollat Jehovah Facies Suas super te, et det tibi pacem," (Numeri 6:24-26); 3

"Occultas eos 4 in abdito Facierum Tuarum," (Psalm. 31:21 (B.A. 20));

"Posuisti occultum nostrum in lucem Facierum Tuarum," (Psalm. 10:8);

Locutus Jehovah ad Mosem, "Facies Meae ibunt; dixit Moses, Si non Facies Tuae eant, ne descendere facias nos ex hinc," (Exodus 33:14-15);

Panes super mensa in Tabernaculo dicti fuerunt "Panes Facierum," (Exodus 25:30; 5 Numeri 4:7).

Saepius etiam dicitur, quod "Jehovah occultaverit," tum quod "averterit facies;" ut in his:

"Propter malitiam eorum occultavi Facies Meas ab illis," (Jeremias 33:5; 6 Ezechiel 7:22);

"Peccata vestra absconderunt Facies Dei a vobis," (Esaias 59:2);

"Facies Jehovae non addet respicere illos," (Threni 4:16);

"Jehovah occultabit Facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera sua," (Micham 3:4);

"Abscondisti Facies Tuas," (Psalm. 30:8 (B.A. 7); Psalm. 44:25, (B.A. 24); Psalm. 104:29);

"Deseram illos, et occultabo Facies Meas ab illis, occultando occultabo Facies Meas propter omne malum quod fecerunt," (Deuteronomius 31:17-18).

(Praeter alibi ut Esaias 8:17; Ezechiel 39:23, 28-29; Psalm. 13:2 (B.A. 1); Psalm. 22:25 (B.A. 24); Psalm. (27:) 8-9; Psalm. 69:18 (B.A. 17); 7 Psalm. 88:15 (B.A. 14); 102:3 (B.A. 2); Psalm. 143:7; Deuteronomius 32:20).

in opposito sensu per "facies Jehovae" significatur ira et aversio, ex causa quia homo malus avertit se a Domino; et cum ille se avertit, apparet ei sicut Dominus avertat Se et irascatur, ut constat ex his locis:

"Posui Facies Meas contra urbem hanc in malum," (21:10; 44:11); 8

"Dabo Facies Meas contra Virum illum, et devastabo illum," (Ezechiel 14:7-8);

"Dabo Facies Meas contra illos; et ignis comedet eos, cum posuero Facies Meas contra illos," (Ezechiel 15:7);

"Qui comederit ullum sanguinem, dabo Facies Meas contra animam illam," (Leviticus 17:10);

"Ab increpatione Facierum Tuarum perierunt," (Psalm. 80:17 (B.A. 16));

"Facies Jehovae contra facientes malum," Psalm. 34:17 (B.A. 16)); "Mitto Angelum coram te; caveto tibi a Faciebus Ejus, quia non sustinet praevaricationem vestram," (Exodus 23:20-21); "Dispergantur inimici Tui, et fugiant osores Tui a coram Faciebus Tuis," (Numeri 10:35); 9

"Vidi Sedentem super Throno, a Cujus Facie fugit Caelum et Terra," (Apocalypsis 20:11).

Quod nemo possit videre Dominum, qualis in Se est, ut supra dictum est, patet ex his:

Dixit Jehovah ad Mosen "Non potes videre Facies Meas, quia non videbit Me homo et Vivet," (Exodus 33:18-23).

Quod tamen visus sit, et vixerint, quia per Angelum, patet ex Genesis 32:31 (B.A. 30); 13:22-23; 10 et alibi.

Note a piè di pagina:

1. nostrae pro "meae"

2. Tuas pro "suas"

3. vi. pro "xxvi."

4. eos pro "nos"

5. xxv. pro "xx."

6. 5 pro "1"

7. 18 pro "19"

8. Jerem. pro "Esaj."

9. x. pro "ix."

10. 23 pro "29"

  
/ 962  
  

La Bibbia

 

Psalmi 102

Studio

   

1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.

2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus ;

3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas ;

4 qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus ;

5 qui replet in bonis desiderium tuum : renovabitur ut aquilæ juventus tua.

6 Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.

7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israël voluntates suas.

8 Miserator et misericors Dominus, longanimis, et multum misericors.

9 Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.

10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

11 Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;

12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.

14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.

15 Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :

16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet : et non cognoscet amplius locum suum.

17 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,

18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

19 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.

20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.

22 Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Domino.