La Bibbia

 

Hoschea 13:6

Studio

       

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5801

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

5801. ‘An sit 1 vobis pater vel frater?’: quod significet quod sit bonum a quo, et verum per quod, constat a repraesentatione ‘Israelis’ qui hic est ‘pater’, quod sit bonum spirituale seu bonum veri, de qua n. 3654, 4598; quod sit bonum a quo, est quia a bono spirituali sunt vera in naturali; et a repraesentatione ‘Benjaminis’ qui hic ‘frater’, quod sit verum; quod sit verum per quod, est quia per illud conjunctio est verorum Ecclesiae in naturali quae ‘filii Jacobi’ repraesentant, cum bono spirituali quod ‘Israel’; et quia conjunctio per illud, describitur multis quomodo pater amavit Benjaminem qui id verum repraesentat, et quomodo Jehudah cum reliquis non reverti potuerunt ad patrem suum nisi Benjamin esset cum illis. De hoc vero videatur infra n. 2 5835.

Note a piè di pagina:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25804

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.