La Bibbia

 

Genesis 7:12

Studio

       

12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #741

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

741. Quod ‘intravit Noahus in arcam a coram aquis diluvii’ significet quod tutatus, unicuique constare potest. Tentationes non aliud sunt quam pugnae malorum spirituum cum angelis qui apud hominem: mali spiritus omnia prava hominis facta excitant, etiam cogitata, quae habuit ab infantia, ita tam mala quam falsa, et condemnant, quo illis nihil jucundius est; ipsa vitae eorum jucunditas in eo consistit; at Dominus per angelos, hominem tutatur, et prohibet ne mali spiritus et genii extra limites et ulterius quam sustinere possit homo, vagentur et inundent.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.