La Bibbia

 

Genesis 29

Studio

   

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.

5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.

6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29 cui pater servam Balam tradiderat.

30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

   

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3824

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

3824. ‘Et dixit, Serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore’: quod significet studium et tunc statum sanctum ut cum interno vero conjungeretur, constat a significatione ‘servire’ quod sit studium; a significatione ‘septem’ quod sit sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881; et ex significatione ‘annorum’ quod sint status, de qua n. 487, 488, 493, 893; quod sit propter conjunctionem, constat; inde patet quod per ‘serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore’ significetur studium et tunc status sanctus ut cum interno vero conjungeretur.

[2] Interna vera conjungi naturali dicuntur cum discuntur, agnoscuntur et creduntur; in naturali hominis seu in hujus memoria sunt vera tam externa quam interna, et ibi ut scientifica doctrinalia, sed non prius conjuncta sunt quam cum homo illis propter usum vitae afficitur, seu propter vitam amantur, nam tunc bonum illis copulatur, per quod conjunguntur cum rationali, proinde cum interno homine; per hanc viam est influxus vitae in illa a Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #488

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

488. Quod ‘dies’ significet status in genere, et ‘anni’ status in specie, constare etiam potest ex Verbo, ut dictum; ut apud Ezechielem,

Appropinquare fecisti dies tuos, et venisti usque ad annos tuos, 22:4;

ubi de iis qui abominanda faciunt et peccatorum mensuram implent, ita de talium statu hic praedicantur in genere ‘dies’, in specie ‘anni:’ apud Davidem,

Dies super dies regis addes, anni ejus sicut generationis et generationis, Ps. 61:7 [KJV Ps. 61:6];

de Domino et Ipsius regno, ubi etiam ‘dies et anni’ pro statu Ipsius regni:

apud eundem,

Cogitavi dies ab antiquo, annos saeculorum, Ps. 77:6 [KJV Ps. 77:5];

ubi ‘dies ab antiquo’ sunt status Ecclesiae Antiquissimae, et ‘anni saeculorum’ status Ecclesiae Antiquae:

apud Esaiam,

Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit, 63:4;

pro ultimis temporibus, ubi ‘dies ultionis’ pro statu damnationis, et ‘anni redemptorum’ pro statu beatitudinis: similiter apud eundem,

Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem quis Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes, 61:2;

ubi etiam dies ut et anni dicuntur et significant status:

apud Jeremiam,

Renova dies nostros sicut antiquitus, Thren. 5:21;

ubi manifeste pro statu:

[2] apud Joelem,

Venit dies Jehovae, quia propinquus, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis, ... sicut ille, non factus est a saeculo, et post eum non addet usque in annos generationis et generationis, 2:1, 2, 11;

ubi ‘dies’ pro statu tenebrarum, caliginis, nubis et obscuritatis, cujuscumque in particulari et omnium in genere:

apud Zachariam, Removebo iniquitatem terrae istius in die uno, in die illo... clamabitis vir ad socium suum, ad subter vitem, et ad subter ficum, 3:9, 10: et alibi, Erit dies unus, ille notus est Jehovae, non dies, nec nox; et fiet, ad tempus vesperae erit lux, 14:7;

ubi manifeste, quod status, quia dicitur ‘erit dies, non dies nec nox ad tempus vesperae lux:’ tum ex illis quae in decalogo, Honora patrem tuum, et matrem tuam, ... ut prolongentur dies tui, et ut sit bene tibi super humo, Deut. 5:16; 25:15;

ubi ‘prolongare dies’ non significat longaevitatem sed statum felicem.

[3] In sensu litterae non aliter videri potest quam quod ‘dies’ significet tempus, sed in sensu interno significat statum; angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, non sciunt quid tempus, nam illis non est sol et luna distinguens tempora, proinde non sciunt quid dies et annus, se quid status et ejus mutationes; quare coram angelis, qui in sensu interno Verbi sunt, quicquid est materiae, spatii et temporis, disparet ut quae in sensu litterae apud Ezechielem,

Propinquus est dies, et propinquus dies Jehovae, dies nubis tempus gentium erit, 30:3:

et apud Joelem,

Ah diei, quia propinquus dies Jehovae, et sicut vastatio, 1:15;

ubi ‘dies nubis’ pro nube seu falsitate; ‘dies gentium’ pro gentibus seu malitia; ‘dies Jehovae’ pro vastatione. Cum temporis noti removetur, manet notio status rerum, quae tempore illo fuerunt Similiter se habet cum ‘diebus et annis’ in hoc capite, qui toties nominantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.