La Bibbia

 

Genesis 25:7

Studio

       

7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3291

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

3291. ‘Et ivit ad interrogandum Jehovam’: quod significet statum communicationis, constat ex significatione ‘interrogare’ 1 quod sit communicari cum dicitur de Domino; Jehovah enim erat in Ipso 2 Qui interrogabatur; in sensu tamen historico communicatio illa 3 exprimitur per ‘orare’, 4 n. 3285, et status 5 communicationis per ‘interrogare’.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript has ubi dicitur de Domino, quod sit communicari

2. The Manuscript has et Jehovah fuit omne quod Divinum in Domino, hoc non potuit interrogari sed percipere

3. The Manuscript has significatur

4. The Manuscript inserts ut supra.

5. The Manuscript has ejus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3285

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

3285. ‘Oravit Jishak ad Jehovam’: quod significet communicationem Divini quod Filius cum Divino quod Pater, constat ex significatione ‘orare’ quod sit communicari, oratio enim non aliud est quam communicatio; ex repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Divinum Rationale; Divinum quod Filius, est ‘Jishakus’, 1 seu Rationale cum ipsi verum conjunctum est; Divinum autem quod Pater, est hic ‘Jehovah’: haec communicatio fuit in Domino, nam ‘Pater fuit in Filio, et Filius in Patre’, Joh. 14:10, 11.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript has hoc est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.