La Bibbia

 

Genesis 24:47

Studio

       

47 Interrogavique eam, et dixi : Cujus es filia ? Quæ respondit : Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3043

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

3043. ‘Et immunis es ab adjuratione mea’: quod significet liberum quod naturali homini, constat a significatione ‘servi’ de quo haec dicuntur, quod sit naturalis homo, n. 3019, et ex significatione ‘immunis esse si mulier non sequi velit’ quod sit in sensu proximo, quod in nulla obstrictione foret si affectio veri non separaretur; quod haec involvant liberum quod naturali homini, patet; affectio enim veri, de qua hic agitur, tum separatio, praedicatur in sensu interno de naturali homine; in sensu historico quidem est alia cohaerentia, sed in sensu interno est talis.

[2] De libero hominis videantur quae prius n. 892, 905, 1937, 1947, 2744, 2870-2893 dicta et ostensa sunt, ex quibus patet quomodo se res habet cum libero; liberum praedicatur de naturali homine, non autem ita de rationali, nam per rationalem in naturalem influit bonum in libero caelesti a Domino; naturalis homo est qui recipiet illud, utque recipiat et sic conjungatur caelesti libero quod influit per rationalem, relinquitur naturalis in libero; liberum enim est amoris seu affectionis; si non affectionem veri ex influente affectione boni recipit, nusquam naturalis homo conjungitur rationali; ita se habet apud hominem, qui quod per liberam a Domino reformetur, videatur n. 1937, 1947, 2876-2878, 2881.

[3] Quod Dominum attinet, Ipse quoque in libero reliquit Naturale cum Divinum fecit Rationale Suum quoad verum, hoc est, cum Divinum Verum adjunxit Divino Bono Rationalis, nam per viam communem voluit Humanum Suum Divinum facere; via communis est qualis est apud hominem qui reformatur et regeneratur; ipsa reformatio et regeneratio hominis est ideo imago quaedam; fit etiam homo per reformationem et regenerationem novus, inde vocatur ille e novo genitus, et e novo creatus, et quantum reformatus est, tantum in se quasi Divinum habet; sed illa est differentia quod Dominus Se Ipsum ex propria potentia Divinum fecerit; at homo ne hilum potest ex propria potentia sed ex Domino; quasi Divinum dicitur quia homo est solum recipiens vitae, Dominus autem quoad utramque Essentiam est ipsa vita, videatur n. 1954, 2021, 2658, 2706, 3001.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2881

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

2881. Si reformari potuisset homo ex coacto, non foret ullus homo in universo, qui non salvaretur; nihil enim facilius foret Domino quam cogere hominem ad timendum Ipsum, ad colendum Ipsum, immo ad quasi amandum Ipsum; media sunt innumerabilia; sed quia id quod fit in coacto, non conjungitur, ita non appropriatur, ideo a Domino longissime abest ut aliquem cogat. Quamdiu homo est in pugnis, seu unus ab Ecclesia pugnante, apparet sicut Dominus cogat hominem, et sic quod nullum ei liberum, pugnat enim tunc continue contra amorem sui et mundi, ita contra liberum in quod natus est et in quod adolevit, inde est quod ita appareat; sed quod in pugnis in quibus vincit, fortius liberum sit quam extra pugnas, sed liberum non ex ipso, sed Domino, et usque apparens 1 sicut ipsius, videatur n. 1937, 1947.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript has tanquam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.