La Bibbia

 

Genesis 24:34

Studio

       

34 At ille : Servus, inquit, Abraham sum :

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3043

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

3043. ‘Et immunis es ab adjuratione mea’: quod significet liberum quod naturali homini, constat a significatione ‘servi’ de quo haec dicuntur, quod sit naturalis homo, n. 3019, et ex significatione ‘immunis esse si mulier non sequi velit’ quod sit in sensu proximo, quod in nulla obstrictione foret si affectio veri non separaretur; quod haec involvant liberum quod naturali homini, patet; affectio enim veri, de qua hic agitur, tum separatio, praedicatur in sensu interno de naturali homine; in sensu historico quidem est alia cohaerentia, sed in sensu interno est talis.

[2] De libero hominis videantur quae prius n. 892, 905, 1937, 1947, 2744, 2870-2893 dicta et ostensa sunt, ex quibus patet quomodo se res habet cum libero; liberum praedicatur de naturali homine, non autem ita de rationali, nam per rationalem in naturalem influit bonum in libero caelesti a Domino; naturalis homo est qui recipiet illud, utque recipiat et sic conjungatur caelesti libero quod influit per rationalem, relinquitur naturalis in libero; liberum enim est amoris seu affectionis; si non affectionem veri ex influente affectione boni recipit, nusquam naturalis homo conjungitur rationali; ita se habet apud hominem, qui quod per liberam a Domino reformetur, videatur n. 1937, 1947, 2876-2878, 2881.

[3] Quod Dominum attinet, Ipse quoque in libero reliquit Naturale cum Divinum fecit Rationale Suum quoad verum, hoc est, cum Divinum Verum adjunxit Divino Bono Rationalis, nam per viam communem voluit Humanum Suum Divinum facere; via communis est qualis est apud hominem qui reformatur et regeneratur; ipsa reformatio et regeneratio hominis est ideo imago quaedam; fit etiam homo per reformationem et regenerationem novus, inde vocatur ille e novo genitus, et e novo creatus, et quantum reformatus est, tantum in se quasi Divinum habet; sed illa est differentia quod Dominus Se Ipsum ex propria potentia Divinum fecerit; at homo ne hilum potest ex propria potentia sed ex Domino; quasi Divinum dicitur quia homo est solum recipiens vitae, Dominus autem quoad utramque Essentiam est ipsa vita, videatur n. 1954, 2021, 2658, 2706, 3001.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1954

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

1954. ‘Tu Deus videns me’: quod significet influxum, constat ex illis quae nunc dicta sunt: intuitio a superiore in inferiorem, se quod idem, ab interiore in exteriorem, appellatur influxus, nam fit per influxum; sicut visus interior apud hominem, nisi is continue influeret in visum ejus externum seu oculi, nusquam hic capere posset discernere ullum objectum, nam visus interior est qui per oculum capit illa quae oculus 1 videt, nusquam oculus tametsi ita apparet: ex iis quoque constare potest quantum homo in fallaciis sensuum est qui credit quod oculus videat, cum tamen est visus ejus spiritus, qui est visus interior, qui per oculum videt;

[2] spiritus qui apud me, tam bene viderunt per oculos meos illa quae in mundo, ac ego, de quo n. 1880, at illorum quidam qui in fallaciis sensuum adhuc erant, putarunt 2 quod per suos oculos vidissent; sed ostensum illis quod non ita esset, clausis enim oculis, nihil in mundo hoc atmosphaerico viderunt; ita quoque se habet cum homine, ejus spiritus est qui videt, non oculus sed per oculum; idem etiam constare potest a somniis, in quibus quandoque homo videt sicut in die; sed usque similiter se habet cum visu hoc interiore seu spiritus, hic non videt ex se, sed ex adhuc interiore se rationalis ejus, immo nec hic videt a se, sed est adhuc interior qui est interni hominis, de quo n. 1940; sed usque non [est] hic, sed est Domini per internum hominem qui Solus videt, quia Solus vivit et dat homini ut videat, utque ei appareat sicut ex se videret: ita se habet cum influxu.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript has is indistinct but might be oculo.

2. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.