La Bibbia

 

Genesis 16:11

Studio

       

11 Ac deinceps : Ecce, ait, concepisti, et paries filium : vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1931

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

1931. ‘Dixit, Hagar, ancilla Sarai’: quod significet informationem, constat ex serie, nam est appellatio Hagaris ab angelo sicut informaretur: in Verbo sollemne est quod Jehovah interroget hominem et homines respondeant, tametsi Jehovah id prius novit, nec solum factum sed etiam causas et fines, ita omnia minima et intima, sed quia homo hoc nescit, et credit quod nusquam aliquis sciat quod in occulto, non vidente aliquo, facit, et minus 1 quod cogitat, ideo secundum fidem hominis ita fit: sed usque ita se in veritate habet quod spiritus vulgares cogitationes hominis percipiunt melius quam ipse homo; spiritus angelici adhuc interiora cogitationum; et angeli adhuc interiora, nempe causas et fines, de quibus homo parum novit; hoc a multa et continua plurium annorum experientia scire datum. Cum illa spiritus et angeli percipiunt, quid non Dominus seu Jehovah Qui Infinitus, et omnibus dat percipere?

Note a piè di pagina:

1. The First Edition reads "quid" instead of "quod".

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.