La Bibbia

 

Ezechiel 30:11

Studio

       

11 Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram : et evaginabunt gladios suos super Ægyptum, et implebunt terram interfectis.

Dalle opere di Swedenborg

 

Vera Christiana Religio #584

Studia questo passo

  
/ 853  
  

584. Ex his nunc patet, quod Correspondentia sit inter Generationes naturales et Generationes spirituales; et quia Correspondentia est, sequitur quod de nova Generatione non modo praedicari possint conceptio, gestatio in utero, partus et educatio, sed etiam quod actualiter sint; quales autem sunt, in suo ordine in hoc Articulo de Regeneratione videndum exhibetur. Hic solum, quod semen hominis concipiatur interius in intellectu, ac formetur in voluntate, et inde transferatur in testem, ubi induit se velamine naturali; et sic effertur in uterum, ac intrat Mundum. Praeterea est correspondentia regenerationis hominis cum omnibus quae in Regno vegetabili 1 sunt; quare etiam in Verbo homo describitur per Arborem, verum ejus per semen, et bonum ejus per fructum.

[2] Quod mala arbor possit e novo sicut generari, et postea ferre bonum fructum et bonum semen, constat ex insitionibus et inoculationibus, quod tunc tametsi idem succus e radice per stipitem 2 usque ad insitum aut inoculatum ascendit, usque ille vertatur in succum bonum, et faciat arborem bonam. Simile est in Ecclesia cum illis qui inseruntur Domino, quod Ipse docet his verbis, "Ego sum Vitis, vos palmites, qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras sicut palmes, et arefactus conjicitur in ignem," Johannes 15:5-6.

Note a piè di pagina:

1. Prima editio: vegebabili.
2. Prima editio: stapidem.

  
/ 853