La Bibbia

 

Exodus 5

Studio

   

1 Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.

2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

3 Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.

4 Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.

5 Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?

6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :

7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.

8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.

9 Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.

10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :

11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.

12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.

13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.

14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?

15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?

16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.

17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.

18 Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.

19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.

20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :

21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.

22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?

23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.

   

Dalle opere di Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #572

Studia questo passo

  
/ 1232  
  

572. "Ut occiderent tertiam partem hominum." - Quod significet deprivandi se omni intellectu veri et inde vita spirituali, constat ex significatione "occidere", quod sit deprivare vita spirituali (de qua supra, n. 547); et ex significatione "hominum", quod sint intellectus veri (de qua etiam supra, 546, 547); quod "tertia pars", cum de veris, sit omne (supra, n. 506): hic itaque per "occidere tertiam partem hominum" significatur deprivare omni intellectu veri: quod sit deprivare semet, est quia illi qui sensuales facti sunt per mala vitae et falsa doctrinae per ratiocinationes ex fallaciis semet 1 deprivant intellectu veri, non autem alios, nisi qui etiam sensuales sunt. Quod se deprivent inde vita spirituali, est quia vita spiritualis homini est per intellectum; quantum enim intellectus per vera aperitur et se illustrari patitur, tantum homo spiritualis fit. Intellectus autem aperitur per vera ex bono, non autem per vera absque bono; nam quantum homo in bono amoris et charitatis vivit, tantum cogitat vera: verum enim est forma boni, ac omne bonum apud hominem est voluntatis ejus, et omne verum est intellectus ejus; quare bonum voluntatis sistit formam suam in intellectu; ipsa forma est cogitatio ex intellectu qui ex voluntate.

Note a piè di pagina:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

La Bibbia

 

Exodus 6:30

Studio

       

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?