La Bibbia

 

Exodus 34:3

Studio

       

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9987

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

9987. ‘Et hoc verbum quod facies illis’: quod significet legem ordinis, constat ex significatione ‘verbi’ quod sit Divinum Verum, et inde lex ordinis, de qua sequitur; verbum in communi sensu significat enuntiatum oris 1 seu sermonem; et quia sermo est mentis cogitatio per voces enuntiata, ideo 2 verbum significat rem quae cogitatur, inde omnis res quae realiter existit et est aliquid, in lingua originali 3 dicitur verbum; at in sensu eminente est verbum Divinum Verum, ex causa quia omne quod realiter existit et quod est aliquid, ex Divino Vero est; ideo dicitur apud Davidem,

Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum, Ps. 33:6;

ubi ‘Verbum Jehovae’ est Divinum Verum procedens a Domino, spiritus oris Jehovae' est vita inde, ‘caeli inde facti, et omnis exercitus eorum’ sunt angeli, quatenus sunt receptiones Divini Veri; quod caeli sint angeli, est quia illi constituunt caelum; et quia angeli sunt receptiones Divini Veri, ideo per ‘angelos’ in sensu abstracto significantur Divina Vera quae a Domino, videatur n. 8192, et quod ‘exercitus caelorum’ in eodem sensu sint Divina Vera, n. 3448, 7236, 7988;

[2] inde constare potest quid per Verbum significatur apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est: et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, 1:1, 3, 14; quod Dominus ibi per Verbum intelligatur, 4 patet, nam dicitur quod Verbum caro factum sit; quod Dominus sit Verbum, est quia Dominus cum in mundo erat, fuit ipsum Divinum Verum, et cum abivit e mundo, Divinum Verum ab Ipso processit, videantur loca citata, n. 9199 fin, 5 et 9315 fin.

[3] Quod Verbum in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Verum, seu quod idem, quod Verbum sit Divinum Verum procedens 6 a Domino, constat a pluribus locis, ut apud Davidem,

Clamaverunt ad Jehovam, et misit Verbum Suum, et sanavit eos, Ps. 107:[19, ] 20:

apud Johannem,

Verbum Patris non habetis manens in vobis, quia Quem misit Ille, Huic vos non creditis: nec vultis venire ad Me ut vitam habeatis, 5:38, 40:

apud eundem,

Ego dedi illis verbum Tuum, ideo mundus odio habet eos; sanctifica eos in veritate Tua; verbum Tuum veritas est, 17:14, 17: et in Apocalypsi, Insidens equo albo, indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei; et habebat super vestimento Suo, et super femore Suo, nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum, 19:13, 16;

ex his et ex 7 aliis locis constat quod Divinum Verum procedens a Domino sit Verbum, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Verum, nam dicitur quod nomen insidentis equo albo sit Verbum Dei, et quod Ille sit Rex regum, et Dominus dominorum; et quia Verbum est Divinum Verum, ideo dicitur quod indutus esset vestimento tincto sanguine, nam per ‘vestimentum’ significatur verum, n. 9952, et per ‘sanguinem’ verum ex bono, n. 9393, videantur haec plenius explicata n. 2760-2762.

[4] Inde est quod omne verum quod a Divino, dicatur Verbum, ut apud Joelem,

Jehovah edidit vocem Suam coram exercitu Suo, magna valde castra Ipsius, 8 quia innumerus qui facit verbum Ipsius, 2:11; 9 'vox quam edit Jehovah' est verum a Divino, n. 9926, ‘castra Jehovae’ sunt caelum, n. 4236, 8193, 8196; inde patet quod ‘innumerus qui facit verbum’ sit qui facit verum Divinum:

apud Matthaeum, Qui audit verbum regni et non attendit, venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus: qui super petrosa seminatus, est qui verbum audit, et statim cum gaudio accipit illud, non autem habet radicem: qui inter spinas seminatus, est qui verbum audit, sed cura saeculi et fraus divitiarum suffocat verbum: qui in terram bonam seminatus, est qui verbum audit et attendit, et inde fructum fert, 13:19-23;

quod ‘verbum’ ibi sit verum Divinum, absque explicatione patet; ‘verbum regni’ dicitur, quia est verum 10 caeli et Ecclesiae, nam regnum est caelum et Ecclesia.

[5] Inde constare potest quod verba sint Divina Vera quae a Domino, ut apud Johannem, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, 6:63; 11 ideo quoque praecepta decalogi vocantur decem verba, Exod. 34:28.

Quod Verbum sit lex ordinis, est quia Divinum Verum procedens a Domino 12 facit ordinem in caelis, usque adeo ut id ibi sit ordo, inde leges ordinis caelestis sunt Divina Vera, videatur n. 1728, 1919, 13 2447, 2258, 4839, 5703, 7995, 8513, 8700, 8988. Lex ordinis, quae significatur per ‘verbum’ in hoc capite, est quomodo Dominus Humanum Suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit, nam de illa re in sensu interno hic agitur, et inde in sensu respectivo de regeneratione hominis, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, 14 n. 15 3138, 3212, 3245, 3246, 3296, 4402, 5688; quod id imprimis 16 sit lex ordinis, est quia Dominus quoad Divinum Humanum est ordo in caelis; et quia omnis qui regeneratur, ad illum ordinem redigitur; quapropter qui in illo ordine sunt, in Domino sunt.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript deletes seu, and inserts ita.

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The Manuscript deletes dicitur verbum, and inserts vocatur Verbum.

4. The Manuscript inserts manifeste.

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. The Manuscript deletes a Domino, and inserts ab Ipso.

7. The Manuscript inserts pluribus.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts vox Jehovae seu quod idem.

10. in coelis

11. inde

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts videatur.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2258

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

2258. Quod ‘num Judex totius terrae non faciet judicium’ significet quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono hoc facere, constat a significatione ‘Judicis totius terrae’, tum a significatione ‘judicii’; ‘Judex totius terrae’ in sensu interno significat ipsum bonum ex quo verum, quod etiam repraesentabatur per sacerdotes qui simul judices fuerunt, in Ecclesia repraesentativa; illi ut ‘sacerdotes’ repraesentabant Divinum Bonum, ac ut judice Divinum Verum; at ‘judex totius terrae’ utrumque, et hoc ex significatione ‘terrae’, de qua in Parte Prima passim; sed haec confirmare nunc ex repraesentativis illius Ecclesiae, prolixum nimis foret ‘judicium’ autem significat verum, ut supra n. 2235 ostensum; e significatione 'horum, simul ac ex serie rerum in sensu interno constare potest quod ‘num Judex totius terrae non faciet judicium’ significet quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono hoc facere.

[2] Quomodo haec intelligenda sint, sciendum quod duo sint quae constituunt ordinem universi caeli, et inde in universo, nempe bonum et verum; bonum est essentiale ordinis, cujus omnia sunt misericordiae; verum est secundarium ordinis, cujus omnia sunt veritates; Divinum Bonum omnes judicat ad caelum; Divinum autem Verum omnes damnat ad infernum; quare nisi misericordia Domini aeterna foret, quae est Boni, omnes quotcumque sunt, homines damnat forent; id est quod significatur 1 per quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono, hoc facere; videantur etiam quae de his in Parte Prima n. 1728: quod tamen mali damnati sint ac infernum, hoc non est ex eo quod Divinum Bonum sit separatum a Divino Vero, sed quia homo seipsum separat a Divino Bono; Dominus enim nusquam aliquem in infernum demittit, sed homo semet, ut aliquoties prius dictum: tum quoque in eo Divinum Bonum conjunctum est Divino Vero quod nisi separarentur mali a bonis, mali inferrent damnum bonis, et continue ordinem destruere conarentur; ita ne boni laedantur, est misericordiae: se habet hoc sicut in regnis terrae; nisi mala punirentur, totum regnum inficeretur malis et sic periret; quare apud reges et judices plus misericordiae est punire mala et eos e societate expellere quam intempestiva clementia pro iisdem uti.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript inserts hic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.