La Bibbia

 

Exodus 30:18

Studio

       

18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10221

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

10221. ‘Dimidium sicli in siclo sanctitatis’: quod significet omnia veri ex bono, constat ex significatione ‘dimidii’ quod sint omnia, et ex significatione ‘sicli’ quod sit verum ex bono; quod ‘dimidium’ sint omnia, est quia dimidium sicli erant decem gerae seu 1 oboli, et per decem significantur omnia, n. 4638, et quoque reliquiae, n. 576, 1906, 1988, 2284, quae sunt vera et bona apud hominem in interioribus ejus a Domino recondita, n. 5135, 5342, 5897, 5898, 7560, 7564; quod ‘siclus’ sit verum ex bono, est quia siclus erat pondus argenti et quoque auri, et per ‘argentum’ significatur verum, et per ‘aurum’ bonum; quantum autem veri ex bono, ac boni 2 per verum, determinatur per numerum gerarum seu 3 obolorum sicli; ac siclus in se ut pondus spectatus est quantum; et cum dicitur ‘siclus sanctitatis’ est quantum veri et boni, nam verum et bonum 4 sunt quae dicuntur sancta, quoniam sunt a Domino Qui solus Sanctus; plura de siclo et de ejus significatione, videantur n. 2959.

Note a piè di pagina:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ex vero

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. est quod dicitur sanctum, quia illa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1906

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

1906. ‘A fine decem annorum ab habitando Abram in terra Canaan’: quod significet reliquias boni et inde veri quas Sibi comparavit Dominus, per quas conceptum rationale illud, constat ex significatione ‘decem’ quod sint reliquiae, de qua prius n. 576; quid reliquiae, dictum et ostensum est n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, quod nempe sint omnes status affectionis boni et veri, quibus donatur homo a Domino a prima infantia usque ad finem vitae, qui status reconduntur illi in usum vitae ejus post mortem, nam omnes ejus vitae status in altera vita successive redeunt, et tunc temperantur ii per status boni et veri quibus a Domino donatus est; quo itaque plus reliquiarum in vita corporis accepit, seu plus boni et veri, eo jucundiores et pulchriores apparent status ejus ceteri cum redeant: quod ita se res habeat, unicuique constare potest si expendat; homo dum nascitur, ne hilum boni ex se ipso habet, sed 1 totus quantus malo hereditario conspurcatus est, at omne bonum influit, ut quod amet parentes, nutrices, similes sui, et hoc ex innocentia; haec sunt quae a Domino per caelum innocentiae et pacis, quod intimum est, influant; et sic homo, dum infans est, illis imbuitur;

[2] postea cum adolescit, paullatim bonum, innocens, et pacificum hoc infantile recedit; et quantum in mundum introducitur, tantum in voluptates inde et in cupiditates, ita in mala, et tantum aetatis infantilis caelestia seu bona disparari incipiunt, sed usque remanent et per eos temperantur status quos postea homo induit et sibi acquirit; absque illis nusquam homo potest esse homo; status enim cupiditatum seu mali absque temperatura per status affectionis boni, forent atrociores quam ullius animalis; status illi boni sunt qui appellantur reliquiae, a Domino donatae et ejus indoli implantatae, et hoc cum homo nescit;

[3] in sequente aetate etiam novis donatur, sed ii status non ita sunt boni sed veri, nam cum adolescit, imbuitur veris, et similiter apud eum in interiore ejus homine reconduntur; per has reliquias quae sunt veri, natas ex influxu spiritualium a Domino, homo habet quod cogitare possit, ut et intelligere quid bonum et verum vitae civilis et moralis, tum etiam recipere verum spirituale seu fidei, sed hoc nequit nisi per reliquias boni quas in infantia accepit: quod reliquiae sint, et quod eae recondantur homini in ejus interiore rationali, prorsus nescit homo, ex causa quia putat nihil influere, sed quod omne sit naturale quoddam ei connatum, ita quod omne sit in se cum infans, cum tamen prorsus aliter se res habeat; de reliquiis passim agitur in Verbo, et per illas significantur status illi per quos homo fit homo et hoc a solo Domino.

[4] Reliquiae autem quae apud Dominum, fuerunt omnes status Divini quos Sibi Ipsi comparavit, et per quos Humanam Essentiam univit Divinae; non comparandae sunt cum reliquiis apud hominem, nam hae non sunt Divinae sed humanae: illae reliquiae sunt quae significantur per decem annos quibus Abram habitavit in terra Canaan cum angeli audiunt Verbum, non sciunt quid ‘decem’, sed ilico cum 2 nominantur ab homine, obvenit illis idea reliquiarum, nam per ‘decem et decimas’ in Verbo significantur reliquiae, ut constat 3 ab illis quae dicta et ostensa sunt n. 576, 1738; et cum percipiunt quod ‘fuerit a fine decem annorum, quo habitavit Abram in terra Canaan’, obvenit idea Domini, et simul innumera quae significantur per reliquias apud Dominum cum fuit in mundo.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript has nam.

2. The Manuscript has dum.

3. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.