La Bibbia

 

Exodus 30:10

Studio

       

10 Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10226

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

10226. ‘Dabit sublationem Jehovae’: quod significet addicationem soli Domino, constat ex significatione ‘sublationis Jehovae’ quod sit quod solius Domini, de qua n. 10093, quae quod sint omnia vera et bona fidei et amoris, et eorum ordinatio ac dispositio, patet ab illis quae praecedunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.