La Bibbia

 

Exodus 24:8

Studio

       

8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4734

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

4734. ‘Et dixit ad illos Reuben’: quod significet adhortationem

[patet] in sensu proximo confessionem fidei Ecclesiae in communi, quae est ‘Reuben’, n. 4731, adhortantem seu dictantem quod non violarent, ut sequitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4017

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

4017. ‘In potatoriis aquae, quo veniebant greges ad bibendum’ quod significet veri affectiones, constat a significatione ‘aquae’ quod sint cognitiones et scientifica, quae sunt vera naturalis, de qua n. 28, 2702, 3058; ex significatione ‘potatoriorum seu aqualium’, qui quia sunt continentes aquae, in sensu interno sunt bona 1 veri, bona enim sunt continentia 2 veri, de qua n. 3095; ex significatione ‘venire ad bibendum’ quod sit affectio veri; quod ‘venire ad bibendum’ sit affectio veri, est quia involvit sitim, ‘sitis’ enim in Verbo significat appetitionem et desiderium, ita affectionem sciendi et hauriendi verum, et hoc quia ‘aqua’ significat verum in genere; ‘fames’ autem appetitionem et desiderium, ita affectionem imbuendi bonum, et hoc quia ‘panis’, qui pro cibo in genere sumitur n. 2165, significat bonum; inde patet quod per illa verba significentur veri affectiones.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript has quia bona similiter

2. The Manuscript inserts nempe.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.