La Bibbia

 

Exodus 22:8

Studio

       

8 si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9158

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

9158. ‘Super veste’: quod significet veri sensualis, constat ex significatione ‘vestis’ quod sit verum, de qua n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917; in genere est ‘vestis’ verum exterius seu inferius quod tegit interiora seu superiora 1 , n. 297, 2576, 5248, 6918; hic itaque verum sensuale, nam hoc est 2 extremum seu infimum, n. 5081, 5125, 5767, 6564, 6614. Quod ‘vestes’ sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita, spiritus enim et angeli apparent omnes vestibus induti secundum vera fidei apud illos, n. 165, 5248, 5954.

Note a piè di pagina:

1. in genere verum exterius quod tegit interiora, seu verum inferius quod tegit superiora

2. disquisitio, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #165

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

165. Quod ‘nuditas quam non erubescunt’ significet innocentiam, constat manifeste a sequentibus quando integritas et innocentia recessit, quod tunc erubuerint nuditatem et ea apparuerit ut probrum, quare se occultabant. Ex iis quoque quae repraesentantur in mundo spirituum, etiam constat quod nuditas quam non erubescunt, significet innocentiam; spiritus enim dum se exculpare et praebere insontes volunt, se sistunt nudos, innocentiam testaturi. Imprimis ab iis qui innocentes sunt in caelo, qui apparent ut infantes nudi et secundum innocentiae speciem cincti serteis: at quibus non tantum innocentiae, ii apparent induti vestibus decoris et lucentibus, ita ut sericum adamantinum dicas, sicut angeli quandoque visi sunt prophetis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.