La Bibbia

 

Exodus 22:28

Studio

       

28 Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9158

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

9158. ‘Super veste’: quod significet veri sensualis, constat ex significatione ‘vestis’ quod sit verum, de qua n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917; in genere est ‘vestis’ verum exterius seu inferius quod tegit interiora seu superiora 1 , n. 297, 2576, 5248, 6918; hic itaque verum sensuale, nam hoc est 2 extremum seu infimum, n. 5081, 5125, 5767, 6564, 6614. Quod ‘vestes’ sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita, spiritus enim et angeli apparent omnes vestibus induti secundum vera fidei apud illos, n. 165, 5248, 5954.

Note a piè di pagina:

1. in genere verum exterius quod tegit interiora, seu verum inferius quod tegit superiora

2. disquisitio, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5248

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

5248. ‘Et mutavit vestes 1 ’: quod significet quoad illa quae sunt interioris naturalis, induendo convenientia, constat a significatione ‘mutare’ quod sit removere et rejicere; et ex significatione ‘vestium’ quod sint illa quae sunt interioris naturalis, de qua sequitur; quod induerit convenientia, quae per ‘novas vestes’ significantur, inde fluit. Vestes memorantur saepius in Verbo et per illas intelliguntur ea quae infra seu extra sunt ac tegunt ea quae supra seu intra sunt; quapropter per ‘vestes’ significatur externum hominis, proinde naturale, nam hoc tegit internum ejus et spirituale; in specie per ‘vestes’ significantur vera quae fidei, quia haec tegunt bona quae charitatis; hoc significativum habet originem suam ex vestibus quibus spiritus et angeli apparent induti; spiritus apparent in vestibus absque splendore, angeli autem in vestibus cum splendore, et quasi a splendore, nam ipse splendor circum illos apparet sicut vestis, ad instar sicut vestimenta 2 Domini cum transformatus, 3 quae fuerunt sicut lux, Matth. 17:2, et sicut album fulgurans, Luc. 9:29;

ex vestibus etiam spiritus et angeli cognosci possunt quales sunt quoad vera fidei, quia haec per ‘vestes’ repraesentantur, sed vera fidei qualia sunt in naturali; qualia autem in rationali apparet ex facie et ejus pulchritudine; splendor qui vestibus eorum, est ex bono amoris et charitatis; hoc bonum per translucentiam dat splendorem; ex his constare potest 4 quid per vestes repraesentatur in spirituali mundo, consequenter quid vestes sunt in spirituali sensu.

[2] Vestes autem quas Josephus mutavit, nempe quas exuit, fuerunt vestes foveae seu carceris, per quas significantur fallacia et falsa quae in tentationum statu a malis geniis et spiritibus excitantur, quapropter per ‘mutavit vestes’ significatur rejectio et mutatio quoad illa quae interioris naturalis; et vestes quas induit, fuerunt talia quae convenirent, quapropter etiam significatur induitio convenientium. Videantur quae prius de vestibus dicta et ostensa sunt, nempe, quod caelestia non vestiantur, sed spiritualia et naturalia, n. 297: quod ‘vestes’ sint vera inferiora respective, n. 1073, 2576: quod ‘mutare vestes’ fuerit repraesentativum quod induerentur sancta vera, inde quoque ‘vestes mutatoriae’, n. 4545: quod ‘discindere vestes’ fuerit repraesentativum luctus super verum amissum et deperditum, n. 4763: quid significatur per ‘illum qui intravit non veste nuptiali indutus’, n. 2132.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript and the First Latin Edition here omits suas; compare 5243

2. Domino, in the First Latin Edition

3. cujus vestimenta

4. The Manuscript reverses, thus quid ... sensu, hoc est, quid ... mundo; the First Latin Edition has consequenter for hoc est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.