La Bibbia

 

Exodus 22:27

Studio

       

27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9158

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

9158. ‘Super veste’: quod significet veri sensualis, constat ex significatione ‘vestis’ quod sit verum, de qua n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917; in genere est ‘vestis’ verum exterius seu inferius quod tegit interiora seu superiora 1 , n. 297, 2576, 5248, 6918; hic itaque verum sensuale, nam hoc est 2 extremum seu infimum, n. 5081, 5125, 5767, 6564, 6614. Quod ‘vestes’ sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita, spiritus enim et angeli apparent omnes vestibus induti secundum vera fidei apud illos, n. 165, 5248, 5954.

Note a piè di pagina:

1. in genere verum exterius quod tegit interiora, seu verum inferius quod tegit superiora

2. disquisitio, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6614

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

6614. Ostensum est per vivam experientiam quomodo ideae angelicae influunt in ideas spirituum qui infra sunt, ac ideo in crassioribus ideis; idearum copia ex caelo angelico sistebatur visibilis sicut nubes candida distincta in moleculas, unaquaevis molecula, quae constabat ex innumerabilibus, producebat unam simplicem ideam apud spiritum; et dein ostensum quod millia et millia inessent quae quoque per nubem loquelae spirituum repraesentata sunt. 1 De his locutus dein sum cum spiritibus, quod illustrari queant illa per objecta visus, unum objectum, 2 quod apparet simplex, cum inspicitur vitro optico, tunc 3 sistuntur videnda millia non visa, sicut vermiculi minores qui apparent sicut unum obscurum, inspecti microscopio non solum plures sunt sed quisque in forma; quae si adhuc subtiliore 4 visu inspicitur, videntur organa, membra, viscera et quoque vasa et fibrae; ita quoque se habet cum ideis cogitationis; unicuique millia et millia insunt, tametsi plures ideae simul, ex quibus cogitatio, modo sicut simplex 5 apparet. Sed usque unius cogitationis ideis plura insunt quam ideis alterius; copia quae inest, se habet secundum extensionem in societates.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript inserts cum ita se habent ideae cogitationis apud spiritus, quid non apud hominem?

2. cum putatur

3. apparent

4. vitro

5. appareant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.