La Bibbia

 

Exodus 22:26

Studio

       

26 Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9208

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

9208. Vers. 24-26. Si argentum mutuo dederis populo Meo, egeno cum te, non ejus ei sicut faenerator; non ponetis super illum usurams. Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, usque ad intrare solii restitues illam ei. Quia illa tegumentum ejus solum, illud vestis ejus cut ejus, in qua dormiat; et erit, quando 1 clamaverit ad Me, et audiam, quia misericors Ego. ‘Si argentum mutuo dederis populo Meo egeno cum te’ significat instructionem 2 , 3 eorum qui in ignorantia veri et usque in desiderio discendi: ‘non eris sicut faenerator’ significat quod ex charitate id fiet: ‘non ponetis super illo usuram’ significat quod sic non propter lucrum inde: 4 ‘si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui’ significat si 5 verum scientificum per fallacias ex sensualibus disparetur: ‘usque ad intrare solis restitues ei’ significat quod restituendum ante statum umbrae ex jucundis amorum externorum: 'quia illa 6 tegumentum ejus solum' significat quia sensualia interioribus substrata sunt: ‘illud vestis ejus cuti ejus’ significat quod etiam exteriora investiant: ‘in qua dormiat’ significat quietem super illis 7 : ‘quando clamaverit ad Me’ significat supplicationem ad Dominum: ‘et audiam’ significat opem: ‘quia misericors Ego’ significat quod ex Ipso omne opis ex misericordia.

Note a piè di pagina:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here.

2. The manuscript has illorum.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. explicetur Matth. 9:17, Luc. 5:37, 38, Marcus 2:12 written in the margin, but see Arcana Coelestia 9212 where only Luc. 5:36 is expounded.

5. vera scientifica... disparentur altered to verum scientificum... disparetur compare Arcana Coelestia 9212

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. cutis sensualia dormiunt quoque written in m, compare Arcana Coelestia 9216.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

La Bibbia

 

Matthaeus 9:17

Studio

       

17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt : et ambo conservantur.