La Bibbia

 

Exodus 21

Studio

   

1 Hæc sunt judicia quæ propones eis.

2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

   

Dalle opere di Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #208

Studia questo passo

  
/ 1232  
  

208. "Ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud" - Quod significet quod intromittentur in caelum, et quod nemini qui talis negabitur, constat ex significatione "dare ostium apertum", quod sit intromittere in caelum (de qua sequitur); et ex significatione "nemo potest claudere", quod sit quod non negabitur, nam cum ostium clauditur, negatur introitus, et cum non clauditur, non negatur; quod sit illis qui in charitate sunt, est quia de illis in scriptis ad hanc Ecclesiam agitur (videatur supra, n. 203): inde patet quod per "Dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud", significetur quod omnes tales intromittentur in caelum, et quod nemini eorum negabitur.

Quod "dare ostium apertum" significet intromittere in caelum, quidem constat ex communi sermone; sed tamen usque est ex correspondentia, nam domus et omnia domus correspondent interioribus hominis quae sunt mentis ejus, et ex correspondentia illa etiam significant talia in Verbo. Quod ita sit, constare potest a repraesentativis et apparentiis in caelo: ibi sunt palatia, domus, conclavia, cubicula, vestibula, atria, et intus in illis varia ad usus; haec sunt angelis ex correspondentia; inde est quod angelis sapientioribus sint palatia magnificentiora quam angelis minus sapientibus; (sed de his videatur in opere De Caelo et Inferno 183-190, ubi actum est De Habitationibus Angelorum Caeli;) et quia palatia, domus et omnia domus correspondent, patet quod etiam januae, ostia et portae, et quod hae correspondeant introitui et intromissioni; etiam cum janua patet aperta, indicium est quod copia ingrediendi sit, et quando clausa quod non copia.

[2] Praeterea cum novitii spiritus introducuntur in societatem caelestem, aperitur illis a Domino via quae ad illam ducit; et cum illuc veniunt, apparet porta cum ostio ad latus ubi custodes, qui illum intromittunt, et alii dein qui recipiunt et introducunt. Ex his nunc constare potest quid in Verbo significant "ostia" et "portae", quod nempe intromissionem in caelum; et quia ecclesia est caelum Domini in terris, etiam significant intromissionem in ecclesiam; et quia caelum aut ecclesia est in homine, ideo etiam "januae", "ostia", "portae" significant aditum et introitum apud hominem (de quo mox aliquid dicetur); et quia omnia quae significant caelum et ecclesiam etiam significant illa quae caeli et ecclesiae sunt, hic illa quae introducunt, quae sunt vera ex bono quae a Domino, et quia illa sunt a Domino et inde sunt Ipsius, immo Ipse in illis, ideo per "januam", "ostium" et "portam" ad caelum et ad ecclesiam, in supremo sensu intelligitur Dominus. Inde patet quid significat quod Dominus dicit apud Johannem:

Jesus dixit, "Amen dico vobis, qui non ingreditur per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui Vero ingreditur per januam, is est pastor ovium; huic ostiarius aperit... Ego sum ostium ovium;... per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet" (10:1-3, 7, 9);

quod "ingredi per ostium" hic sit ingredi per Dominum, patet, nam dicitur, "Ego sum ostium ovium"; ingredi per Dominum est Ipsum adire, Ipsum agnoscere, in Ipsum credere, et Ipsum amare, sicut Ipse pluribus in locis docet: sic homo intromittitur in caelum, et non aliter; quare dicit, "Per Me si quis introiverit, salvabitur", et "Qui ascendit aliunde, is est fur et latro."

[3] Qui itaque Dominum adit, Ipsum agnoscit, et in Ipsum credit, is dicitur aperire ostium Domino, ut ingrediatur, in Apocalypsi:

"Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audi" erit vocem meam, et aperuerit ostium, ingrediar ad illum, cenabo cum illo, et ille Mecum" (3:20);

quomodo haec se habent, dicetur in sequentibus, ubi de illis in hoc capite agitur; hic modo aliquid dicetur de ostiis seu portis ad hominem, quia dicitur "Sto ad ostium et pulso." Ad rationale hominis binae viae ducunt, una e caelo et altera e mundo. Per viam e caelo introducitur bonum, per viam e mundo introducitur verum. Quantum via e caelo aperta est apud hominem tantum homo afficitur vero et fit rationalis, hoc est, tantum videt verum a luce veri: si autem via e caelo clausa est, homo non rationalis fit; nam non videt verum, et tamen verum ex luce veri facit rationale: ratiocinari quidem potest de vero, et ex ratiocinatione aut ex memoria loqui de illo; sed videre num verum sit, non potest. Cogitare bene de Domino et de proximo aperit viam e caelo, at cogitare non bene de Domino ac male de proximo claudit illam. Quia binae viae in hominem ducunt, etiam binae januae seu portae sunt per quas fit intromissio: per portam seu januam quae patet e caelo, intrat affectio veri spiritualis a Domino, quia per illam intrat bonum, ut supra dictum est, et omnis affectio veri spiritualis est a bono; per portam autem seu januam quae patet e mundo, intrat omnis cognitio e Verbo et ex praedicatione inde, quia per illam intrat verum, ut etiam supra dictum est; nam cognitiones e Verbo et ex praedicatione inde sunt vera. Affectio veri spiritualis adjuncta cognitionibus illis facit rationale hominis, ac illustrat illud secundum quale veri conjuncti bono, et secundum quale conjunctionis. Haec pauca de binis januis seu portis ad hominem dicta sunto.

[4] Quoniam "januae", "ostia" et "portae" significant intromissionem in caelum et in ecclesiam, ideo etiam significant vera ex bono quae a Domino, quia per illa fit intromissio, ut in sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates (26:2);

secundum sensum litterae est quod admissuri in urbes illos qui justi et fideles sunt, at secundum sensum internum ut in ecclesiam, "portae" enim significant admissionem; "gens justa" significat illos qui in bono, "custodiens fidelitates" significat qui inde in veris.

[5] Apud eundem,

"Aperient portas tuas jugiter, interdiu et noctu non claudentur, ad adducendum ad Te exercitum gentium, et reges earum deducentur; ac gens aut regnum quae non servirent Tibi peribunt:... vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem" (60:11, 12, 18);

agitur ibi de Domino, et de ecclesia ab Ipso instauranda; et per illa describitur admissio perpetua illorum qui in bono et inde veris sunt: per quod "portae aperientur jugiter et non claudentur interdiu et noctu" significatur admissio perpetua, per "exercitum gentium" significantur illi qui in bono sunt, et per "reges" illi qui in veris; et quod omnes servituri Domino intelligitur per quod "gens et regnum quae non servirent Tibi perituri sint"; quod "gens" seu "gentes" significent illos qui in bono sunt, videatur supra (n. 175(a)) ; et quod "reges" illos qui in veris (n. 31).

[6] Apud eundem,

"Sic dixit Jehovah Uncto suo, Korescho, cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram Eo gentes, ut lumbos regum solvam; ad aperiendum coram Illo januas, ut portae non claudantur:... et dabo thesauros latebrarum et occultas opes latibulorum" (45:1, 3);

similiter hic agitur de Domino et de ecclesia ab Ipso instauranda; per "aperire januas ut portae non claudantur", significatur perpetua admissio; per "gentes" et "reges" significantur illi qui in bonis et in veris sunt, et abstracte bona et vera (ut supra); per "thesauros tenebrarum et occultas opes latibulorum" significatur intelligentia et sapientia interior e caelo, nam quae intrant per portam quae patet e caelo (de qua supra) illa occulto veniunt et afficiunt omnia quae apud hominem sunt; unde affectio veri spiritualis, per quam incognita prius revelantur.

[7] Apud Jeremiam,

"Si non introducitis onus per portas urbis hujus in die Sabbati, et ut sanctificetis diem Sabbati, ... tunc intrabunt per portas urbis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes super curru et super equis, ... et habitabitur urbs in aeternum" (17:24, 25);

quid in sensu litterae per illa intelligitur quisque videt; attamen sciri potest quod sanctius insit quia est Verbum, et omne quod in Verbo est continet talia quae caeli et ecclesiae sunt, et haec sola sunt sancta; sanctum quod intelligitur, ex sensu interno noscitur: per "diem Sabbati" in eo sensu intelligitur conjunctio Divini Humani Domini cum caelo et ecclesia; per "urbem", quae ibi est Hierosolyma, intelligitur ecclesia; per "non introducere onus per portas urbis illius", intelligitur non admittere id quod ex proprio hominis est, sed quod a Domino; per "reges et principes, qui tunc intrabunt per portas urbis", intelliguntur Divina vera quae tunc illis; per "sedentes super throno Davidis", intelliguntur illa ex Domino; per "equitantes super curru et super equis", intelligitur quod inde in doctrina veri et in intelligentia; per "habitari in aeternum", intelligitur vita et salus aeterna. (Quod per "Sabbatum" significetur conjunctio Divini Humani Domini cum caelo et ecclesia, videatur n. 8494, 8495, 8510, 10356, 10360, 10367, 10370, 10374, 10668, 10730. Quod per "Hierosolymam" ecclesia, n. 402, 3654, 9166. Quod per "onus" aut "opus" die Sabbati significetur non duci a Domino sed a proprio, n. 1 7893, 8495, 10360, 10362, 10365. Quod per "reges et principes" significantur illi qui in Divinis veris, et abstracte Divina vera, supra, n. 29, 31. Quod per "currum" doctrina veri, et per "equos" intellectuale, in opusculo De Equo Albo 1-5.)

[8] In Apocalypsi,

Nova Hierosolyma "habens murum magnum et altum, portas duodecim, super portis angelos duodecim, nomina scripta quae sunt duodecim tribuum [filiorum] Israelis;... duodecim portae duodecim margaritae;... portae non claudentur" ( 2 21:12, 21, 25);

quod "portae" significent Divina vera intromittentia in novam ecclesiam, ita illos qui in veris a bono sunt ex Domino, constare potest ab explicatione horum in opusculo De Nova Hierosolyma (n. 1, seq.); quod etiam patet ex eo, quod dicatur quod "duodecim portae 3 essent", quod "duodecim angeli super portis, et nomina duodecim tribuum ibi scripta", et quod "duodecim portae essent duodecim margaritae." (Per "duodecim" enim significantur omnia, et praedicantur de veris ex bono, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; similiter per "angelos", videatur supra, n. 130 [b] , 200; similiter per "duodecim tribus Israelis", n. 3858, 3926, 4060, 6335; et similiter per "margaritas.")

[9] Apud Jeremiam,

"A septentrione aperietur malum, ... ut veniant dentque (vir) thronum suum ad ostium portarum Hierosolymae, et ad omnes muros ejus circumquaque, ... quia deseruerunt Me" ( 4 1:14-16);

agitur ibi de destructione ecclesiae; "septentrio" significat falsum, hic falsum ex quo malum; "Venire et dare thronos ad ostium portarum Hierosolymae", est destruere vera introducentia in ecclesiam per falsa; "et ad omnes muros ejus", est quoque omnia vera tutantia.

[10] Apud 5 Esaiam,

"Ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philisthaea tu tota, quia a Septentrione fumus venit" (15:4 [B.A. 14:31]);

apud 6 eundem,

"Selectio vallium tuarum impletae sunt curru, et equites ponendo posuerunt usque ad portam, denudavit tegumentum Jehudae" (22:7, 8);

in his locis etiam agitur de destructione ecclesiae, et per "portas" ibi significantur vera intromittentia, quae destructa; illa vera vocantur "tegumenta Jehudae", quia per "Jehudam" significatur amor caelestis (videatur supra, n. 119), ac vera illa tegunt et protegunt illum.

[11] Apud eundem,

"Reliquum in urbe vastitas, et usque ad devastationem 7 contundetur porta" (24:12);

apud Jeremiam,

"Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae sunt" (14:2);

in Libro Judicum,

"Cessarunt Vici in Israel, ... elegit deos novos, tum oppugnare portas" (5:7, 8);

apud Ezechielem,

"Dixit Tyrus super Hierosolymam, Euge fracta est, januae populorum, traducta est ad me" (26:2):

in his etiam agitur de destructione ecclesiae; per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni, quae sunt vera introducentia, et per "Hierosolymam" ecclesia quoad doctrinam veri; inde patet cur Hierosolyma hic dicatur "januae populorum", et quid significat quod Tyrus dicat, "Euge fracta est" Hierosolyma, "januae populorum, traducta est ad me, implebor."

[12] Quoniam, ut supra dictum est, per "januas" et "portas" significatur intromissio, et in specie significantur vera intromittentia, quae sunt vera ex bono a Domino, inde patet quid per "januas" et "portas" in sequentibus his locis significatur:

- Apud Davidem,

"Attollite portae capita vestra, et attollite ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae" (Psalmuss 24:7, 9);

apud eundem,

Enumerate laudes Jehovae "in portis filiae Zionis" (Psalmuss 9:15 [B.A. 14]);

apud eundem,

"Amat Jehovah portas Zionis prae omnibus habitaculis Jacobi" (Psalmuss 87:2);

per "Zionem" et per "filiam Zionis" intelligitur ecclesia caelestis:

apud Esaiam,

"Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocatur;... ponam pyropum 8 fenestras tuas, et portas tuas in lapides carbunculi" (54:5, 12);

apud Matthaeum,

Ingressae sunt quinque Virgines prudentes ad nuptias, "et ostium clausum est"; et venerunt quinque virgines stultae et pulsarunt, sed non aperiebatur illis (25:10-11);

apud Lucam,

Jesus dixit, "Certate intrare per angustam portam, quia multi quaerent intrare, et non poterunt; ex quo surrexerit Paterfamilias et occluserit januam, tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet, Non novi vos unde sitis" (13:24, 25);

in binis his locis agitur de statu hominis post mortem, quod tunc qui in fide sunt et non in amore non possint in caelum intromitti, tametsi volunt quia ita crediderunt; hoc significatur per quod "occlusa sit janua", et quod pulsaverint at rejecti.

[13] Quia "portae" significabant vera intromittentia, ideo in statutis fuit

Quod seniores sederent ad portas et judicarent (Deuteronomius 21:19; 22:15, 21; Amos 5:12, 15; Sacharia 8:16);

et ideo mandatum est

Ut scriberentur praecepta super postes et portas (Deuteronomius 6:8, 9);

ac ideo quoque inter statuta erat

Quod auris servi, qui non volebat exire liber septimo anno, perforaretur ad januam (Exod. 21:6 9 ; Deuteronomius 15:17);

per "servos" ex filiis Israelis significabantur qui in veris erant et non in bono, et per "liberos" qui in bono et inde in veris; quod "auris perforaretur ad januam" significabat perpetuam obedientiam et servitutem, quoniam per vera non intromitti in bonum vellet; nam qui in veris sunt et non a bono, illi perpetuo in statu servo sunt, non enim in affectione veri spirituali sunt, et tamen affectio quae amoris facit hominem liberum (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 141-149). Praeterea vera introducentia quoad quale eorum describuntur per tegumentum ostii Tentorii, et per tegumentum ostii Tabernaculi ( 10 Exod 26:14, 36, 37; 38:18, 19); et per mensuras in numeris ostiorum et portarum Domus Dei et Templi apud Ezechielem (Cap. 40:6, 8, 9, 10, 11, 13, 14, 15, 18, 19, 20, 24, 27, 28, 32, 35, 37; 41:1, 2, 3, 11, 17, 18, 19, 20, 23, 24, 25; 42:2, 12, 15; cap. 43:1, 2, 3, 4; 44:1, 2, 3, 17; 46:1, 2, 3, 8, 12, 19; 47:1, 2; 48:31, 32, 33, 34); qui scit quid singuli numeri ibi significant, scire potest plura arcana de illis veris. Memorantur etiam portae Domus Jehovae versus septentrionem et versus orientem apud eundem Prophetam (cap. 8:3, 4; 10:19).

Note a piè di pagina:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Dalle opere di Swedenborg

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #1

Studia questo passo

/ 325  
  

1. DE NOVA HIEROSOLYMA ET EJUS DOCTRINA CAELESTI.

DE NOVO CAELO ET NOVA TERRA; ET QUID PER "NOVAM HIEROSOLYMAM" INTELLIGITUR.

DICITUR in Apocalypsi,

"Vidi caelum novum et terram novam, primum enim caelum et prima terra transierant.... Et...vidi sanctam illam civitatem Hierosolymam Novam, descendentem a Deo e caelo, paratam ut sponsam coram viro suo." ....Civitas "habebat murum magnum et altum, qui habebat portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum..Israelis. ....Et murus civitatis habebat fundamenta duodecim, in quibus duodecim nomina apostolorum Agni. ....Ipsa civitas quadrangularis sita est, cujus longitudo tanta erat quanta latitudo. Et mensus est civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia; et erant longitudo et latitudo et altitudo ejus aequales. Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. ..Erat murus ejus ex jaspide, ipsa vero civitas aurum purum, simile vitro puro: et fundamenta muri civitatis ex omni lapide pretioso..... Duodecim portae duodecim margaritae erant; ...et platea civitatis aurum purum tanquam vitrum pellucidum. ....Gloria Dei illustrabat illam, et lucerna ejus erat Agnus. ....Gentes quae servatae fuerunt, ambulabunt ad lucem ejus, et reges terrae gloriam suam et honorem suum ad illam afferent" (21:1-2, 12-24).

Homo qui haec legit, non aliter illa intelligit quam secundum sensum litterae; nempe, quod periturum sit caelum aspectabile cum terra, et novum caelum exstiturum, et quod super novam terram descensura sit sancta civitas Hierosolyma, et quod illa futura sit quoad suas mensuras secundum descriptionem. Sed angeli prorsus aliter illa intelligunt, nempe, singula spiritualiter quae homo naturaliter; et sicut angeli intelligunt, ita significant illa; et is est sensus internus seu spiritualis Verbi.

Per "novum caelum et novam terram," in sensu interno seu spirituali, in quo sunt angeli, intelligitur nova ecclesia tam in caelis quam in terris; (de ecclesia utrobivis dicetur infra;)

per "civitatem Hierosolymam descendentem a Deo e caelo" intelligitur caelestis ejus doctrina;

per "longitudinem," "latitudinem" et "altitudinem," quae aequales, intelliguntur omnia bona et vera illius doctrinae in complexu;

per "murum" ejus intelliguntur vera tutantia illam;

per "mensuram muri," quae "centum quadraginta quatuor cubitorum," quae "mensura hominis quae est angeli," intelliguntur omnia illa vera tutantia in complexu, et quale eorum;

per "duodecim portas," quae ex margaritis, intelliguntur vera introducentia; similiter per "duodecim angelos in portis;" per "fundamenta muri," quae "ex omni lapide pretioso," intelliguntur cognitiones super quibus doctrina illa fundatur;

per "duodecim tribus Israelis" intelliguntur omnia ecclesiae in genere et in specie; similia per "duodecim apostolos;" per "aurum simile vitro puro," ex quo civitas et platea, intelligitur bonum amoris ex quo pellucet doctrina cum suis veris;

per "gentes" quae servatae, et per "reges terrae" qui gloriam et honorem in illam afferent, intelliguntur omnes ab ecclesia qui in bonis et veris sunt;

per "Deum" et "Agnum" intelligitur Dominus quoad ipsum Divinum et Divinum Humanum Talis est sensus spiritualis Verbi, cui sensus naturalis, qui est sensus litterae, inservit pro basi; sed usque bini illi sensus, spiritualis et naturalis, unum faciunt per correspondentias.

Quod talis intellectus spiritualis insit omnibus illis, non vacat hic ostendere, quia non hujus operis est; sed ostensa videantur in Arcanis Caelestibus, in sequentibus his locis:

- Quod in Verbo per "terram" significetur ecclesia, imprimis ubi per "terram" intelligitur Terra Canaan (Arcana Coelestia 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643): quia in spirituali sensu per "terram" intelligitur gens quae ibi, et ejus cultus (Arcana Coelestia 1262).

"Populus terrae," quod sint qui ab ecclesia spirituali (Arcana Coelestia 2928).

Quod "novum caelum et nova terra" significent novum in caelis et in terris quoad bona et vera, ita quoad illa quae sunt ecclesiae utrobivis (Arcana Coelestia 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373).

(Quid intelligitur per "primum caelum et primam terram" quae transiverant, videatur in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, a principio ad finem; et in specie ibi, De Ultimo Judicio 65-72.)

Quod per "Hierosolymam" significetur ecclesia quoad doctrinam (Arcana Coelestia 402, 3654, 9166).

Quod per "urbes" et "civitates" significentur doctrinae, quae ecclesiae et religionis (Arcana Coelestia 402, 2450 [2449?], 2712, 2943, 3216, 4492, 4493).

Quod per "murum civitatis" significetur verum doctrinae tutans (Arcana Coelestia 6419).

Quod per "portas urbis" significentur vera introducentia ad doctrinam, et per doctrinam in ecclesiam (Arcana Coelestia 2943, 4478, [4477?], 4492, 4493).

Quod per "duodecim tribus Israelis" repraesentata fuerint, et inde significata, omnia vera et bona ecclesiae in genere et in specie, ita omnia fidei et amoris (Arcana Coelestia 3858, 3926, 4060, 6335).

Quod per "duodecim apostolos Domini" similia (Arcana Coelestia 2129, 2329 [3272?], 3354, 3488, 3858, 6397).

Quod de apostolis dicatur quod "sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis," significetur quod omnes secundum vera et bona ecclesiae judicandi sint, ita a Domino a quo illa Arcana Coelestia 2129, 6397).

Quod per "duodecim" significentur omnia in complexu (Arcana Coelestia 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Quod simile per numerum "centum quadraginta quatuor," quia est numerus multiplicatus per duodecim in duodecim (Arcana Coelestia 7973):

quod etiam simile per "duodecim millia" (Arcana Coelestia 7973).

Quod omnes numeri in Verbo significent res (Arcana Coelestia 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253).

Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt (Arcana Coelestia 5291, 5335, 5708, 7973).

Quod per "mensuram" significetur quale rei quoad verum et bonum (Arcana Coelestia 3104, 9603, 10262).

Quod per "fundamenta muri" significentur cognitiones veri super quibus doctrinalia fundantur (Arcana Coelestia 9642 [9643?]).

Quod per "quadrangulare" seu "quadratum" significetur perfectum (Arcana Coelestia 9717, 9861).

Quod per "longitudinem" significetur bonum et ejus extensio, et per "latitudinem" verum et ejus extensio (Arcana Coelestia 1613, 9487).

Quod per "lapides pretiosos" significentur vera ex bono (Arcana Coelestia 114, 9863, 9865).

Quid per "lapides pretiosos" in Urim et Thummim in genere et in specie (Arcana Coelestia 3862, 9864, 9866, 9905, 9891, 9895). Quid per "jaspidem," ex quo murus (Arcana Coelestia 9872).

Quod per "plateam civitatis" significetur verum doctrinae ex bono (Arcana Coelestia 2336).

Quod per "aurum" significetur bonum amoris (Arcana Coelestia 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881).

Quod per "gloriam" significetur Divinum Verum quale est in caelo, et inde intelligentia et sapientia (Arcana Coelestia 4809, 5292, [5068?], 5922, 8267, 8427, 9429, 10574).

Quod per "gentes" significentur illi in ecclesia qui in bono sunt, et inde abstracte bona ecclesiae (Arcana Coelestia 1059, 1159, 1258, 1260, (1261,) 1288, [1285?], 1416, 1849, 4574, 7830, 9255, 9256).

Quod per "reges" significentur illi in ecclesia qui in veris sunt, et inde abstracte vera ecclesiae (Arcana Coelestia 1672, 2015, 2069, 4575, 5044).

Quod ritualia circa coronationes regum involvant talia quae sunt Divini Veri (de quibus); sed quod cognitio de illis hodie perierit (Arcana Coelestia 4581, 4966).

/ 325