La Bibbia

 

Exodus 16:36

Studio

       

36 Gomor autem decima pars est ephi.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8478

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

8478. ‘Quisque ne residuum faciat de illo usque ad mane’: quod significet quod non solliciti erunt de ejus acquisitione ex se, constat ex eo quod manna quovis mane daretur, et quod residuo 1 innascerentur vermes, per quae significatur quod Dominus quotidie provideat necessitates, et quod sic ex se de 2 illarum acquisitione non solliciti esse debeant; hoc quoque 3 intelligitur per panem quotidianum in Oratione Domini, et quoque per Domini verba apud Matthaeum, Ne solliciti sitis animae vestrae quid esuri sitis aut bibituri, neque corpori vestro quid induituri: quid de indumentis solliciti estis? considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant, neque nent: ne itaque solliciti sitis, 4 ut dicatis, Quid edemus? 5 aut, Quid bibemus? aut, Quo induemur? nam ista omnia gentes quaerunt; nonne Pater vester caelestis novit quod opus habeatis his omnibus? quaerite 6 primum regnum caelorum ejusque justitiam, tunc haec omnia adjicientur vobis; ne sitis igitur solliciti in crastinum, nam crastinus dies 7 curam habebit illorum quae illius sunt, 6:25-fin. ; pariter apud Luc. 12:11, 12, 22-31.

[2]. Quia in hoc versu et in sequente agitur in sensu interno de cura pro crastino, et quod illa cura non solum prohibita sit, sed etiam damnata; quod prohibita, significatur per quod de manna non residuum facerent ad 8 mane, et quod damnata, significatur per quod residuo innatus sit vermis, et id computruerit; qui rem non ultra quam ex sensu litterae intuetur, credere potest quod omnis cura pro crastino abjicienda sit, et sic quod necessitates quotidie ex caelo 9 exspectandae 10 ; sed qui rem altius quam ex littera intuetur, ut qui ex sensu interno, scire potest quid per curam 11 crastini intelligitur; non intelligitur cura comparandi sibi victum et amictum, et quoque facultates pro tempore venturo, nam non contra ordinem 12 est prospicere sibi et suis; sed illi curam crastini habent qui non sunt contenti sua sorte, qui non fidunt Divino sed sibi, quique spectant solum ad mundana et terrestria, et non ad caelestia; apud hos universaliter regnat sollicitudo de futuris, cupido possidendi omnia et dominandi super omnes, quae accenditur et crescit secundum incrementa, et tandem supra omnem modum; hi dolent si cupitis non potiuntur, et anguntur cum illorum jacturam faciunt; nec consolatio, nam tunc irascuntur contra Divinum; rejiciunt id una cum omni fidei, seque devovent; tales sunt apud quos cura crastini est.

[3] Aliter prorsus apud illos qui fidunt Divino; hi tametsi curam 13 pro crastino habent, usque tamen non habent, nam de crastino non cogitant cum sollicitudine, minus cum anxietate; aequo animo sunt sive potiantur cupitis sive non, ad jacturam nec dolent, sunt contenti sua sorte; si opulenti fiunt, non in opulentia ponunt cor; si ad honores evehuntur, non se aliis digniores spectant; si pauperes fiunt, nec contristantur; si viles conditione, non dejiciunt animum; sciunt quod illis qui fidunt Divino, omnia succedant ad 14 statum felicem in aeternum, et quod quae illis in tempore 15 eveniunt, usque ad illum conducant.

[4] Sciendum 16 quod providentia Divina sit universalis, hoc est, in singularissimis omnium, et quod qui in providentiae flumine 17 sunt 18 ferantur continue ad felicia, qualitercumque media apparent; et quod illi in providentiae flumine sint, qui fidunt Divino, Ipsique tribuunt omnia; et quod illi non in providentiae flumine sint, qui sibi solis fidunt, sibique tribuunt omnia, sunt enim in opposito, nam providentiam Divino derogant, et illam sibi vindicant; sciendum etiam quod quantum quis in providentiae flumine est, tantam sit in statu pacis, tum quantum quis in statu 19 pacis est ex bono fidei, tantum 20 in 21 pro videntia Divina sit; hi solum sciunt et credunt quod providentia Divina Domini sit in omnibus et singulis, immo in omnium singularissimis, 22 quae etiam videantur ostensa, n. 1919 fin. , 4329, 5122 fin, 23 5894 fin. , 6058, 6481-6486, 6490, 7004, 7007; et quod providentia Divina 24 spectet aeternum, n. 6491.

[5] At qui in opposito sunt vix volunt ut providentia nominetur, sed referunt omnia et singula ad prudentiam, et quae non ad prudentiam referunt ad fortunam aut casum; quidam ad fatum, quod non ex Divino sed ex natura educunt; illos simplices Vocant qui non sibi aut naturae omnia tribuunt. Ex his iterum constare potest quales illi quibus cura crastini, et quales illi quibus non cura crastini.

Note a piè di pagina:

1. innasceretur vermis

2. illis solliciti non debuerint esse

3. significatur

4. The Manuscript inserts ita.

5. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. primo

7. curabit illa

8. crastinum

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts sint.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts Divinum.

13. crastini

14. felicitatem aeternam

15. contingunt, sive prospera sint sive non prospera

16. The Manuscript inserts enim.

17. est

18. ferantur altered to feratur

19. innocentiae

20. The Manuscript inserts sit in statu pacis ac.

21. Providentia Divina Domini sit altered to Providentiae flumine then deleted flumine

22. secundum illa quae ostensa sunt

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4329

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

4329. Spiritus veniebant ad aliquam altitudinem, auditi ex sono sicut multi, et compertum ex ideis cogitationis et loquelae eorum ad me derivatis sicut in nulla idea distincta, sed in communi plurium 1 , essent; inde opinabar quod ab illis non aliquid distinctum posset percipi, sed modo aliquod commune indistinctum, ita 2 obscurum, eram enim in opinione quod commune non aliud esset; quod cogitatio eorum esset communis, hoc est, simul plurium, manifeste potui ab illis quae in cogitationem meam inde influebant, appercipere:

[2] sed dabatur illis spiritus intermedius, per quem 3 illi mecum loquebantur, nam tale commune non potuit cadere in loquelam nisi per alios, cumque loquerer cum illis per intermedium, dicebam, sicut opinatus, quod communia non possint distinctam ideam alicujus rei sistere, sed adeo obscuram ut sit quasi nulla; verum 4 post quadrantem horae ostendebant, quod distinctam communium, et plurium in communibus ideam haberent, per id imprimis quod omnes variationes et mutationes cogitationum et affectionum mearum [tam] accurate et distincte observarent cum singularibus ibi, ut non alii spiritus melius; ex quibus concludere potui quod aliud sit communis idea quae obscura, in qua sunt illi qui parum cognitionis habent, et inde in obscuro de omnibus sunt, et quod aliud communis idea quae clara, in qua sunt illi qui instructi sunt in veris [et] bonis quae suo ordine et sua serie insinuata sunt in commune, et sic ordinata ut ex communi videre illa distincte possent;

[3] hi sunt qui in altera vita constituunt sensum communem voluntarium, et sunt qui per cognitiones boni et veri sibi acquisiverunt facultatem intuitivam rerum ex communi, ac inde contemplantur res simul ample et discutiunt ilico num ita sit 5 ; vident quidem res quasi in obscuro, quia a communi illa quae inibi sunt, sed quia distincte ordinatae sunt in communi, ideo usque sunt res illis in claro; hic 6 communis sensus voluntarius non cadit nisi in sapientes; quod tales essent, etiam compertum est, nam intuebantur apud me omnia et singula quae conclusionis essent, ex quibus tam dextre concludebant de cogitationum et affectionum mearum interioribus ut inciperem timere aliquid plus cogitare, nam detegebant illa quae 7 non sciebam quod apud me essent, et tamen ex conclusionibus ab illis factis non potui non agnoscere; inde percipiebam apud me torporem loquendi cum illis, qui torpor cum animadversus, apparuit quasi crinitum quid et ibi aliquid mute loquens; dicebatur quod per illud significaretur commune sensitivum corporeum illis correspondens.

Sequente die iterum cum illis locutus sum ac denuo expertus quod perceptionem communem non obscuram sed claram haberent, et quod sicut variabantur communia et communium status, ita variarentur particularia et eorum status, quia haec se referrent in ordine et serie ad illa.

[4] Dictum quod sensus communes voluntarii adhuc perfectiores dentur in interiore caeli sphaera, et quod angeli cum in communi seu universali idea sunt, simul sint in singularibus quae in universali distincte ordinantur a Domino, tum quod commune et universale non sint aliquid nisi in illis sint particularia et singularia, a quibus sunt et ita dicuntur, et quod in tantum sint in quantum haec insunt; et quod inde pateat quod universalis Providentia Domini absque singularissimis quae in illa, et a quibus illa, prorsus nihil sit, et quod stupidum sit statuere dari universale apud Divinum et inde auferre singularia.

Note a piè di pagina:

1. plurimum, in the First Latin Edition

2. et

3. The Manuscript has dabantur... spiritus intermedii, per quos, but intermedii and quos are altered to singular, as also intermedios to intermedium (two lines below). nes below).

4. sed

5. The Manuscript inserts vel non ita sit.

6. talis

7. The Manuscript inserts apud me.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.