La Bibbia

 

Exodus 12:7

Studio

       

7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #7858

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

7858. ‘Verum tamen assum igne’: quod significet quod ex amore, constat ex significatione ‘assi 1 igne’ quod sit bonum quod ex amore, de qua supra n. 7852.

Note a piè di pagina:

1. ignis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #7852

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

7852. ‘Assam igne’: quod significet bonum quod amoris, constat ex significatione ‘assi igne’ quod sit bonum amoris, ‘ignis’ enim significat amorem, n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, et ‘assatum’ id quod est imbutum amore, proinde bonum; in Verbo distinguitur assatum a cocto, et per ‘assatum’ 1 significatur bonum, quia per ignem, et per ‘coctum’ intelligitur verum, quia per aquam; hic similiter, nam dicitur, ‘Ne comedatis de illa crudum, et coquendo coctum in aquis, verum tamen assum igne’, vers. 9; causa est quia per ‘agnum paschalem’ 2 significatur bonum innocentiae, quod bonum est bonum amoris in Dominum.

[2] Ex his patet quid per ‘assatum piscem’ apud Lucam 24:42, 43, in sensu spirituali intelligitur; tum quid per ‘piscem superimpositum foco’, cum visus est Dominus discipulis, de quo ita apud Johannem, Postquam descenderunt discipuli in terram, vident focum positum, et pisciculum superjacentem, et panem; venit Jesus, et accipit panem, et dat illis, et pisciculum similiter, 21:9, 13;

per ‘piscem’ significatur verum naturalis, n. 991, er ‘focum’ autem bonum, ita per ‘pisciculum superjacentem’ verum boni spiritualis in naturali; qui non sensum internum Verbi dari credit, is non 3 potest aliter credere quam quod nihil arcani involvat, quod, cum apparuit Dominus discipulis, esset piscis super foco, et quod ille a Domino daretur illis ad edendum.

[3] Quia per ‘assum igne’ significatur bonum quod amoris caelestis et spiritualis, ideo in opposito sensu per ‘assum igne’ significatur malum quod est amoris 4 sui et mundi, apud Esaiam,

Partem ejus combussit igne, super partem ejus carnem comedit, assavit assatum, ut saturaretur, etiam calefactus est; et dixit, 5 Frater, calefactus sum, vidi ignem: partem ejus combussi igne, etiamque coxi super prunis ejus panem, assavi carnem et comedens, 44:16, 19;

ibi de adoratoribus sculptilis; per ‘sculptile’ significatur falsum mali, quod ita describitur; ‘assare assatum et assare carnem’ 6 est operari malum ex amore spurco; quod ‘ignis’ in opposito sensu sit malum amoris sui et mundi, seu cupiditatum quae illorum amorum sunt, videatur n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7 7575.

Note a piè di pagina:

1. intelligitur

2. intelligitur

3. aliter credit

4. spurci

5. In the Massoretic Text, the Hebrew is pointed as an interjection (heah). Swedenborg has rendered as (haah)

6. pro

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.