La Bibbia

 

Daniel 7:17

Studio

       

17 Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.

Dalle opere di Swedenborg

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #25

Studia questo passo

  
/ 65  
  

25. Quod Dominus dicatur "Filius hominis" cum agitur de Judicio, constat ex his:-

"Quando venerit Filius hominis in gloria sua,... tunc sedebit super throno gloriae suae ac statuet oves a dextris, et hircos a sinistris" (Matthaeum 25:31, 33).

"Quando sedebit Filius hominis super throno gloriae suae, judicaturus duodecim tribus Israelis" (Matthaeum 19:28).

"Venturus est Filius hominis in gloria Patris sui,... et tunc reddet unicuique secundum facta ejus" (Matthaeum 16:27).

"Vigilate... omni tempore, ut digni habeamini... ad consistendum coram Filio hominis" (Lucam 21:36).

"Qua hora non putatis, Filius hominis venit" (Matthaeus 24:44 1 ; Lucas 12:40).

"Pater non judicat quemquam, sed omne judicum dedit Filio,... quia Filius hominis est" (Johannem 5:(22,) 27).

Causa quod Dominus, cum de judicio agitur, Se dicat "Filium hominis," est quia omne judicium fit secundum Divinum Verum, quod est in Verbo, Quod hoc judicet unumquemvis, dicit Ipse apud Johannem,

"Si quis audiverit 2 verba mea, non tamen crediderit, Ego non judico illum, non enim veni ut judicem mundum... Verbum quod locutus sum, illud judicabit illum in extrema die" (12:47-48).

Et alibi,

Non venit Filius hominis "ut judicet mundum, sed ut... salvetur per Ipsum: qui credit in Ipsum non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei (3:17-18).

Quod Dominus neminem ad infernum judicet, seu in infernum dejiciat, sed quod ipse malus spiritus semet, videatur in opere De Caelo et Inferno 545-550, 574. Per "nomen Jehovae," "Domini." "Filii Dei," intelligitur Divinum Verum, ita quoque Verbum, quod est ab Ipso, de Ipso, et sic Ipse.

Note a piè di pagina:

1. xxiv. pro "xxii."

2. audiverit pro "non audiverit"

  
/ 65  
  

La Bibbia

 

Apocalypsis 14:14

Studio

       

14 Et vidi : et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.