La Bibbia

 

Daniel 2:43

Studio

       

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10050

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

10050. ‘Et crura ejus’: quod significet purificationem exteriorum quae naturalis hominis, constat ex significatione 'lavare crura quod sit purificatio naturalis hominis; quod ‘lavare’ sit purificare 1 , videatur mox supra n. 10049; et ex significatione ‘crurum’ quod sint exteriora quae naturalis hominis; quod ‘crura’ significent illa 2 , est quia simul intelliguntur pedes, nam crura bestiarum sunt quattuor, et cohaerent pedibus, et ‘pedes’ ex correspondentia significant naturale seu 3 externum hominis, videatur n. 2162, 3147, 4 3761, 4938-4952.

[2] Simile per ‘crura’ significatur apud Amos, Sicut eripuit pastor ex ore leonis duo crura, aut particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria, in angulo lecti, et in extremitate spondae, 3:12;

per ‘leonem’ hic significantur qui vastant Ecclesiam, per ‘crura’ externum ejus, quod etiam est naturalis hominis, per ‘ 5 particulam auris’ apperceptivum ejus, per ‘habitantes in Samaria’ illi qui in cultu externo sunt; ‘angulus lecti et extremitas spondae’ est infimum naturale, quod est sensuale externum, et ejus verum et bonum.

[3] Per ‘crura’, ubi agitur de statua Nebuchadnezaris apud Danielem,

quod caput ejus esset ex auro puro, pectus et bracchia ex argento, venter et latus ex aere, crura ex ferro, ac pedes partim ex ferro et partim ex argilla, 2:32, 33, significatur verum fidei in externo seu naturali homine, quod etiam est ‘ferrum’, videatur n. 10030; quod ‘crura’ hic distinguantur a pedibus, est causa quia crura se aliter habent apud hominem quam apud bestias.

Note a piè di pagina:

1. purificatio

2. quod per crura significetur naturale is deleted, but nothing has been inserted in its place.

3. quod

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #978

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

978. Quid internus homo et quid externus pauci si ulli, hodie norunt; putant esse unum et eundem, et quidem imprimis ex causa quia ex proprio se agere bonum et cogitare verum credunt; proprium hoc secum habet: sed internus homo ita distinctus est ab externo sicut est caelum a terra: tam eruditi quam non eruditi, cum reflectunt, non alium conceptum habent de interno homine quam quod sit cogitatio, quia intus est; et de externo homine, quod sit corpus et ejus sensuale et voluptuosum, quia extus; sed cogitatio quam putant esse interni hominis, non est interni; apud internum hominem non sunt nisi bona et vera quae sunt Domini, et in interiore homine implantata est conscientia a Domino; et usque mali, immo pessimi, habent cogitationem, et qui absque conscientia sunt, etiam habent cogitationem; inde constat quod cogitatio hominis non sit interni hominis sed externi: quod corpus, et ejus sensuale et voluptuosum, non sit externus homo, constat ex eo quod similiter apud spiritus, qui nullum corpus habent quale dum vixerant in mundo, aeque sit externus homo.

[2] Sed quid internus homo et quid externus, nusquam aliquis scire potest, nisi sciat quod apud unumquemvis hominem sit caeleste et spirituale quod correspondet caelo angelico; et quod sit rationale quod correspondet caelo spirituum angelicorum; et quod sit interius sensuale quod correspondet caelo spirituum: tres enim caeli sunt, totidem apud hominem; qui caeli distinctissimi inter se sunt; inde est quod homo post mortem, cui conscientia, primum sit in caelo spirituum, postea a Domino elevetur in caelum spirituum angelicorum, demum in caelum angelicum, quod nusquam fieri posset nisi apud eum totidem caeli forent quibus et quorum statui correspondere possit; inde mihi constare potuit quid constituit internum et quid externum hominem; internum hominem formant caelestia et spiritualia; interiorem seu medium rationalia; externum sensualia non corporis sed a corporeis; et ita non solum apud hominem sed etiam apud spiritum.

[3] Ut cum eruditis loquar, haec tria se habent sicut finis, causa et effectus; notum est quod nusquam dari queat aliquis effectus nisi sit causa, et nusquam aliqua causa nisi sit finis; effectus, causa et finis inter se ita distincta sunt sicut exterius, interius et intimum: proprie homo sensualis, hoc est, qui ex sensualibus cogitat, est externus homo; et proprie homo spiritualis et caelestis est internus homo; at homo rationalis est medius inter utrumque; per hunc seu per rationale fit communicatio interni hominis cum externo. Scio quod haec pauci capiant, ex causa quia in externis vivunt et ab externis cogitant; inde est quod quidam se brutis similes faciant et credant quod moriente corpore prorsus morituri sint: sed cum moriuntur, tunc primum incipiunt vivere; tunc qui boni sunt, in altera vita primum vivunt vitam sensualem in mundo seu caelo spirituum, dein vitam interiorem sensualem in caelo spirituum angelicorum, demum vitam intime sensualem in caelo angelico; haec vita seu angelica est vita interni hominis, de qua vita nihil fere dici potest quod capi queat ab homine;

[4] regenerati modo scire possunt quod sit, si reflectunt, ex bono et vero et ex pugna; est enim vita Domini apud hominem, nam Dominus per internum hominem operatur bonum charitatis et verum fidei in ejus externo homine; quod inde ad perceptionem venit in ejus cogitatione et affectione est commune quoddam, in quo innumerabilia, quae ab interno homine veniunt, quae homo nusquam percipit prius quam in caelum angelicum venit; de hoc communi quale sit, videatur quod ab experientia n. 545. Sed haec quae dicta sunt de interno homine, quia supra captum plurium, non necessaria sunt ad salutem; modo sciant quod internus homo et externus sit; et agnoscant et credant quod omne bonum et verum sit a Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.