La Bibbia

 

Daniel 2:4

Studio

       

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10031

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

10031. ‘Et reticulum super jecore’: quod significet bonum interius externi seu naturalis hominis, constat ex significatione ‘reticuli 1 2 quod super jecore’ quod sit bonum interius externi seu naturalis hominis; quod ‘reticulum’ sit id bonum, est quia totum est adeps, et per ‘adipem’ significatur bonum, de qua supra n. 3 10029; quod sit bonum interius, est quia adeps ille superius seu interius in corpore est quam adeps tegens intestina, de quo mox supra; per ‘jecur’ etiam significatur purificatio interior, nam jecur purificat sanguinem, intestina autem illa ex quibus sanguis; quod sit bonum externi seu naturalis hominis, est quia per ‘juvencum’, in quo reticulum illud, significatur bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, n. 9990. Alioquin per ‘jecur’ seu hepatem significatur bonum innocentiae externum, quale est infantibus, ex causa quia infantes, antequam reliqua viscera ad 4 usum suum plene formata sunt, quod fit cum embryones sunt, nutriuntur per jecur, adducitur enim illuc omnis sucus nutricius per placentam et umbilicum ex utero matris; is sucus correspondet bono innocentiae;

[2] quod id bonum per ‘jecur’ significetur, constat apud Jeremiam,

Consumpti sunt per lacrimas oculi mei, conturbata sunt viscera mea, effusum est in terram jecur meum, super confractione filiae populi mei; dum infans et lactens deficit in plateis 5 , matribus suis dicunt, Ubi frumentum et vinum? Threni 2:11, 12;

describitur ibi dolor vastatae Ecclesiae; dolor ob deperditum verum significatur per quod consumpti 6 sint per lacrymas oculi, dolor ob deperditum verum innocentiae per quod conturbata sint viscera, et dolor ob deperditum bonum innocentiae per quod effusum sit in terram jecur; quare dicitur, ‘dum infans et lactens deficit in plateis, et matribus suis dicunt, Ubi frumentum et vinum?’ ‘filia populi’ propter cujus confractionem ille dolor, est Ecclesia, n. 2362, 3963, 6729, ‘oculi’ sunt quae visus interni, ita vera fidei, n. 4526, 4528, 9051, ‘viscera’ sunt vera innocentiae, n. 3294, ‘jecur’ est bonum innocentiae, nam infantes et lactentes qui deficiunt in plateis, sunt qui in bono innocentiae, n. 430, 3183, 4563, 5608, ‘frumentum et vinum, de quibus dicunt matribus, Ubi sunt?’ sunt bonum veri et verum boni, ‘frumentum’ bonum veri, n. 5959, ‘vinum’ verum boni, n. 1071, 1798 7 .

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript inserts and deletes seu omenti. In subsequent numbers omentum = the mesentery of the intestines

2. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts meis.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. dolor propter verum amissum significatur per quod consumti sint oculi, nam oculi correspondent visui intellectuali, et inde veris fidei, Arcana Coelestia n. 4526, 4528, 9051; quod dolor ob bonum innocentiae amissum significetur per quod effusum sit in terram jecur, constat ex significatione 'infantum et lactentium, qui deficiunt in plateis, infantes et lactentes sunt qui in bono innocentiae, et in sensu abstracto bonum innocentiae, Arcana Coelestia 430, 3183, 4563, 5608; et ex significatione 'frumenti et vini, de quibus dicunt matribus suis ubi sunt, quod sint bonum et verum, quod frumentum sit bonum veri, videatur Arcana Coelestia 5959, et quod vinum sit verum boni, Arcana Coelestia 1071, 1798

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6307

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

6307. Continuatio de Influxu et de Commercio animae et corporis Quod influxus sit e mundo spirituali per angelos et per spiritus in affectiones et 1 cogitationes, per multorum nunc annorum experientiam datum est scire tam manifeste ut nihil manifestius; sensi non modo influxum quoad cogitationes sed etiam quoad affectiones; et cum influebant mala et falsa, datum est scire, a quibus infernis illa, et cum bona et vera, a quibus angelis; hoc mihi tam familiare inde factum est ut tandem singula cogitationum et affectionum scire potuerim undenam essent; et tamen usque cogitationes meae 2 fuerunt sicut cogitationes 3 mihi fuerant prius.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript inserts in.

2. erant

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.