La Bibbia

 

Daniel 11:8

Studio

       

8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

La Bibbia

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Studio

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9135

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

9135. ‘Usque ad pecudem’: quod significet si ex vero et bono interiore, constat ex significatione ‘pecudis’ quod sit verum et bonum spirituale, ita verum et bonum interius, de qua n. 6016, 6045, 6049. In Verbo nunc dicuntur 1 greges, nunc pecudes, et in sensu interno per ‘greges’ 2 significantur bona interiora et inde vera, at per ‘pecudes’ significantur vera interiora et inde bona; sed differentia inter illa non sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum bino 3 statu hominis 4 , priore et posteriore, cum regeneratur; prior status 5 est cum ducitur per vera fidei ad bonum charitatis, posterior status est cum in bono charitatis est et inde in veris fidei; per priorem statum introducitur homo in Ecclesiam ut fiat Ecclesia, et cum factus est Ecclesia, tunc in posteriore statu est; bona 6 et vera 7 apud eum in posteriore statu significantur per ‘greges’, at vera et bona apud illum in priore statu significantur per ‘pecudes’; inde est quod hic vera primo loco dicantur, et bona 8 secundo; de bino illo statu apud hominem qui regeneratur, seu quod idem, qui fit Ecclesia, videatur n. 9 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8772, 8995, 9088, 9089.

[2] Bona et vera dicuntur exteriora, quae in externo seu naturali homine sunt, et dicuntur interiora, quae in interno seu spirituali homine sunt; quod haec sint interiora et illa exteriora, est quia internus homo 10 sapit e caelo sed externus e mundo; caelum enim est intra hominem et 11 mundus extra. ‘A bove usque ad asinum, 12 usque ad pecudem’ dicitur ut significetur omne bonum et verum exterius, et omne verum et bonum interius; procedit etiam bonum ad verum in externo homine, et a vero ad bonum in interno, secundum ordinem Divinum in caelo 13 .

Note a piè di pagina:

1. nominantur

2. The Manuscript places this after significantur.

3. duplici

4. The Manuscript places this after posteriore, .

5. The Manuscript inserts hominis.

6. The Manuscript inserts quae charitatis.

7. The Manuscript inserts quae fidei.

8. bonum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts, in quo sunt, .

11. intra hominem est, at

12. The Manuscript inserts et.

13. The Manuscript inserts sed hoc arcanum describere, nimis prolixum foret.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.